Against Vatinius
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
--- veterem meum amicum, sed tamen tuum familiarem, defenderim, cum in hac civitate oppugnatio soleat qua tu nunc uteris non numquam, defensio numquam vituperari. sed quaero a te cur C. Cornelium non defenderem: num legem aliquam Cornelius contra auspicia tulerit, num Aeliam, num Fufiam legem neglexerit, num consuli vim attulerit, num armatis hominibus templum tenuerit, num intercessorem vi deiecerit, num religiones polluerit, aerarium exhauserit, rem publicam compilarit? tua sunt, tua sunt haec omnia: Cornelio eius modi nihil obiectum est. codicem legisse dicebatur: defendebat[*](defendebat Madv.: defendebatur codd.) testibus conlegis suis non se[*](se om. s Harl. 2681) recitandi causa legisse, sed recognoscendi. constabat tamen Cornelium concilium illo die dimisisse, intercessioni paruisse. tu vero, cui Corneli defensio displicet, quam causam ad patronos tuos aut quod os adferes? quibus iam praescribis quanto illis probro futurum sit si te defenderint, cum tu mihi Corneli defensionem in maledictis obiciendam putaris.