Against Vatinius

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

nimium es vehemens feroxque natura: non putas fas esse verbum ex ore exire cuiusquam quod non iucundum et honorificum ad auris tuas accidat[*](accidat Pantagathus (Sest. § 107): accidit PB: accedat Gk: accedit H). venisti iratus omnibus; quod ego, simul ac te aspexi, prius quam loqui coepisti, cum ante Gellius, nutricula seditiosorum omnium, testimonium diceret, sensi atque providi. repente enim te tamquam serpens e latibulis oculis eminentibus, inflato collo, tumidis cervicibus intulisti, ut mihi renovatus ille tuus in to[*](to pr. P, corr. in te P1, et ita BΣG.)---[*](In P est magna lacuna in qua quadraginta fere huius textus lineae omissae sunt: rell. nullum defectus habent indicium)