Pro P. Sestio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quod si apud Atheniensis, homines Graecos, longe a nostrorum hominum gravitate diiunctos[*](diiunctos PH: disiunctos BGk), non deerant qui rem publicam contra populi temeritatem defenderent, cum omnes qui ita fecerant e civitate eicerentur; si Themistoclem illum, conservatorem patriae[*](Num Themistoclem, illum cons. pat. ?), non deterruit a re publica defendenda nec Miltiadi calamitas, qui illam civitatem paulo ante servarat, nec[*](nec codd.: neque Schol.) Aristidi[*](Aristidi Schol.: Aristidis P rell.) fuga, qui unus omnium iustissimus fuisse traditur; si postea summi eiusdem civitatis viri, quos nominatim appellari non est necesse, propositis tot exemplis iracundiae levitatisque popularis tamen suam rem publicam illam defenderunt,—quid nos tandem facere debemus, primum in ea civitate nati unde orta mihi gravitas et magnitudo animi videtur, tum in tanta gloria insistentes ut omnia humana leviora videri debeant, deinde ad eam rem publicam tuendam adgressi quae tanta dignitate est ut eam defendentem occidere optatius[*](optatius scripsi: non (*n_ P) aliud codd.: optabilius Schuetz: maius Madv.: melius Bake: praestabilius Hirschf. (praestantius Vat. § 8): ornatius Paul. nobilius, laudabilius, honestius all.) sit quam oppugnantem rerum potiri?

homines Graeci quos antea nominavi, inique a suis civibus damnati atque expulsi, tamen, quia bene sunt de suis civitatibus meriti, tanta hodie gloria sunt non in Graecia solum sed etiam apud nos atque in ceteris terris, ut eos a quibus illi oppressi sint[*](sunt Hks) nemo nominet, horum calamitatem dominationi illorum omnes anteponant. quis Carthaginiensium pluris fuit Hannibale[*](Annib. P1) consilio, virtute, rebus gestis, qui unus cum tot imperatoribus nostris per tot annos de imperio et de gloria decertavit? hunc sui cives e civitate eiecerunt[*](eiciunt, eiciuntur Schol.): nos etiam hostem litteris nostris et memoria videmus esse celebratum.

qua re imitemur nostros Brutos, Camillos, Ahalas, Decios, Curios, Fabricios, maximos, Scipiones, Lentulos, Aemilios, innumerabilis alios qui hanc rem publicam stabiliverunt; quos equidem in deorum immortalium coetu ac numero repono. amemus patriam, pareamus senatui, consulamus bonis; praesentis fructus neglegamus, posteritatis gloriae serviamus; id esse optimum putemus quod erit rectissimum; speremus quae volumus, sed quod acciderit feramus; cogitemus denique corpus virorum fortium magnorum[*](magnorum P rell.: magnorumque s edd.) hominum esse mortale, animi vero motus et virtutis gloriam sempiternam; neque hanc opinionem si in illo sanctissimo hercule consecratam videmus, cuius corpore ambusto vitam eius et virtutem immortalitas excepisse dicatur[*](dicitur k), minus existimemus eos qui hanc tantam rem publicam suis consiliis aut[*](aut (ante laboribus)] ac Orelli: et Reid) laboribus aut auxerint aut defenderint aut servarint[*](auxerunt ... defenderunt ... servaverunt k (servarunt w)) esse immortalem gloriam consecutos.

sed me repente, iudices, de fortissimorum et clarissimorum civium dignitate et gloria dicentem et plura etiam dicere parantem horum aspectus in ipso cursu orationis repressit. video P. Sestium, meae salutis, vestrae auctoritatis, publicae causae defensorem, propugnatorem, actorem, reum; video hunc praetextatum eius filium oculis lacrimantibus me intuentem; video Milonem[*](T. Milonem Heine; Eberhard), vindicem vestrae libertatis, custodem salutis meae, subsidium adflictae rei publicae, exstinctorem domestici latrocini, repressorem caedis cotidianae, defensorem templorum atque tectorum, praesidium curiae, sordidatum et reum; video P. Lentulum, cuius ego patrem deum ac[*](deum ac codd.: eundem coni. Reid) parentem statuo fortunae ac nominis mei[*](mei P rell.: mei et Hks), fratris liberorumque nostrorum[*](liberorumque nostrorum Halm: eorumque nostr P rell. (in P sup. eo est r, unde eroumque BΣ): rerumque nostrarum Hks), in hoc misero squalore et sordibus; cui superior annus idem et virilem patris et praetextam populi iudicio togam dederit, hunc hoc anno in hac toga rogationis iniustissimae subitam[*](subitam subiit Schol.) acerbitatem pro patre fortissimo et clarissimo civi deprecantem.

atque hic tot et talium civium squalor, hic luctus, hae sordes susceptae sunt propter unum me, quia me defenderunt, quia meum casum luctumque doluerunt, quia me lugenti patriae, flagitanti senatui, poscenti Italiae, vobis omnibus orantibus reddiderunt. quod tantum est in me scelus? quid tanto opere deliqui illo die cum ad vos indicia, litteras, confessiones communis exiti detuli, cum parui vobis? ac si[*](Ac si codd. praeter k (at si )) scelestum est amare patriam, pertuli poenarum satis: eversa domus est, fortunae vexatae, dissipati liberi, raptata coniunx[*](coniux P1B all.), frater optimus, incredibili pietate, amore inaudito, maximo in squalore volutatus est ad pedes inimicissimorum; ego pulsus aris focis deis penatibus, distractus a meis, carui patria, quam, ut levissime dicam, certe protexeram[*](certe protexeram scripsi: certadeie (ie expunct.) texeram P. certa detexeram B rell.: certe texeram Hk c. dilexeram Madv.: c. defenderam Klotz: c. erexeram Wesenberg: iacentem erexeram Bezzenberg (cf. § 64): certe a caede texeram Halm: corpore texeram Koch); pertuli crudelitatem inimicorum, scelus infidelium, fraudem invidorum.

si hoc non est satis, quod haec omnia deleta videntur reditu meo, multo mihi, multo, inquam, iudices, praestat in eandem illam recidere fortunam quam tantam importare meis defensoribus et conservatoribus calamitatem. an ego in hac urbe esse possim, his pulsis qui me huius urbis compotem fecerunt? non ero, non potero esse, iudices; neque hic umquam puer, qui his lacrimis qua sit pietate declarat, amisso patre suo propter me, me ipsum incolumem videbit, nec, quotienscumque me viderit, ingemescet[*](ingemescet PG1: ingemiscet B rell. (Vat. § 39)) ac pestem suam ac patris sui se[*](se sese P2Hk: esse (per compend.) G) dicet videre. ego vero hos[*](hos ut C. Fr. Hermann ita k: eos Madv.: vos codd.) in omni fortuna, quaecumque erit oblata, complectar, nec me ab iis quos meo nomine sordidatos videtis umquam ulla fortuna divellet; neque eae nationes quibus me senatus commendavit, quibus de me gratias egit, hunc exsulem propter me sine me videbunt.

sed haec di immortales, qui me suis templis advenientem receperunt stipatum ab his viris et P. Lentulo consule, atque ipsa res publica, qua nihil est sanctius, vestrae potestati, iudices, commiserunt. vos hoc iudicio omnium bonorum mentis confirmare, improborum[*](improborum impetum K. Busche (§ 62)) reprimere potestis, vos his civibus uti optimis, vos me reficere et renovare rem publicam. qua re vos obtestor atque obsecro ut, si me salvum esse voluistis, eos conservetis per quos me reciperavistis.