Pro P. Sestio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

in quo eius temeritatem satis mirari, iudices, non queo. facit apertissime contra legem; facit is qui neque elabi ex iudicio iucunditate sua neque emitti gratia potest, neque opibus et potentia leges ac iudicia perfringere. quae res hominem impellit ut sit tam intemperans iste nimia gloriae cupiditate[*](iste ... cupiditate del. Madv., Halm.)? familiam gladiatoriam, credo, nactus est speciosam, nobilem, gloriosam; norat studia populi, videbat clamores et concursus futuros. hac exspectatione elatus homo flagrans cupiditate[*](Est enim nimia gl. cup. Jeep) gloriae tenere se non potuit quin eos gladiatores induceret, quorum esset ipse pulcherrimus. si ob eam[*](eam suppl. ed. Ascens. 1531) causam peccaret, pro[*](peccaret pro Orelli: pecc. et pro codd.) recenti populi Romani in se beneficio populari studio elatus, tamen ignosceret nemo: cum vero ne de venalibus quidem homines electos, sed ex ergastulis emptos nominibus gladiatoriis ornarit, et sortito alios Samnitis alios provocatores fecerit, tanta licentia, tanta legum contemptio nonne quem[*](contemptio nonne quem n_ nequē G: contemptio ne non quem P2 rell. praeter P1, contemptionem (litt. m expunct.) non neque quem (neque expunct.): contemptio non quem Garat.: contemptio hominumque non Paul) habitura sit exitum pertimescit?

sed habet defensiones duas: primum do, inquit, bestiarios: lex scripta[*](est scripta ed. Ascens. 1531) de gladiatoribus. festive! accipite aliquid etiam acutius. dicet se non gladiatores, sed unum gladiatorem dare et totam aedilitatem in munus hoc transtulisse. praeclara aedilitas! unus leo, ducenti bestiarii. verum utatur hac defensione: cupio eum suae causae confidere; solet enim tribunos plebis appellare et vi iudicium disturbare, cum diffidit. quem non tam admiror, quod meam legem contemnit[*](contemnit Madv: contempnet P rell.: contemnat edd. vett. sic Madv.: si P1: se P2 rell.: om. Lamb.) hominis inimici, quam quod sic statuit, omnino consularem legem nullam putare. Caeciliam Didiam, Liciniam Iuniam contempsit. etiamne eius quem sua lege et suo beneficio ornatum, munitum, armatum solet gloriari, C. Caesaris, legem de pecuniis repetundis non putat esse legem? et aiunt alios esse qui acta Caesaris rescindant, cum haec optima[*](optima om. Schol.) lex et ab illo socero eius et ab hoc adsecula neglegatur! et cohortari ausus est accusator in hac causa vos, iudices, ut aliquando essetis severi, aliquando medicinam adhiberetis rei publicae. non ea est medicina, cum sanae parti corporis scalpellum adhibetur atque integrae, carnificina est ista et crudelitas: ei medentur rei publicae qui exsecant pestem aliquam tamquam strumam civitatis.

sed ut extremum habeat aliquid oratio mea, et ut ego ante dicendi finem faciam quam vos me[*](me mei Muell. (§ 28)) tam attente audiendi, concludam illud de optimatibus eorumque principibus ac rei publicae defensoribus, vosque, adulescentes, et qui nobiles estis, ad maiorum vestrorum imitationem excitabo, et qui ingenio ac virtute nobilitatem potestis consequi, ad eam rationem in qua multi homines novi et honore et gloria floruerunt cohortabor.

haec est una via, mihi credite, et laudis et dignitatis et honoris, a bonis viris sapientibus et bene[*](et bene Naugerius: bene et P rell. (et sap. bene et G: et sap., bene ks)) natura constitutis laudari et diligi[*](a bonis ... diligi del. Kimmig, sed cf. § 139 ad init.); nosse discriptionem civitatis a[*](a ks: om. rell.) maioribus nostris sapientissime constitutam; qui cum regum potestatem non tulissent, ita magistratus annuos creaverunt ut consilium senatus[*](senatus del. Karsten) rei publicae praeponerent sempiternum, deligerentur autem in id consilium ab universo populo aditusque in illum summum ordinem omnium civium industriae ac virtuti pateret. senatum rei publicae custodem, praesidem, propugnatorem conlocaverunt; huius ordinis auctoritate uti magistratus et quasi ministros gravissimi consili esse voluerunt[*](voluerunt secl. Dietrich); senatum autem ipsum proximorum ordinum splendorem confirmare[*](splendorem confirmare Bake (cf. Verr. v, § 181): -ore -ari codd.), plebis libertatem et commoda tueri atque augere voluerunt.

haec qui pro virili parte defendunt optimates sunt, cuiuscumque sunt ordinis; qui autem[*](autem codd. praeter G (haec); Vat. § 41 ad fin.) praecipue suis cervicibus tanta munia atque rem publicam sustinent[*](sustinent Hks: sustineant P rell.), hi semper habiti sunt optimatium principes, auctores et conservatores civitatis. huic hominum generi fateor, ut ante dixi, multos adversarios, inimicos, invidos esse, multa proponi pericula, multas inferri iniurias[*](iniurias ks: invidias P rell.: insidias Naugerius), magnos esse experiundos et subeundos labores; sed mihi omnis[*](omnis om. Schol.) oratio est cum virtute non cum desidia, cum dignitate non cum voluptate, cum iis qui se patriae, qui suis civibus, qui laudi, qui gloriae, non qui somno et conviviis et delectationi natos arbitrantur. nam si qui voluptatibus ducuntur et se vitiorum inlecebris et cupiditatium lenociniis dediderunt, missos faciant honores, ne attingant rem publicam, patiantur virorum fortium labore se otio suo perfrui.

qui autem bonam famam bonorum, quae sola vere gloria nominari potest, expetunt, aliis otium quaerere debent et voluptates, non sibi. sudandum est iis pro communibus commodis, adeundae inimicitiae, subeundae saepe pro re publica tempestates: cum multis audacibus, improbis, non numquam etiam potentibus dimicandum. haec audivimus de clarissimorum virorum consiliis et factis, haec accepimus, haec legimus. neque eos in laude positos videmus qui incitarunt aliquando populi animos ad seditionem, aut qui largitione caecarunt mentis imperitorum, aut qui fortis et claros viros et bene de re publica meritos in invidiam aliquam vocaverunt. levis hos semper nostri homines et audacis et malos et perniciosos civis putaverunt. at vero qui horum impetus et conatus represserunt, qui auctoritate, qui fide, qui constantia, qui magnitudine animi consiliis audacium restiterunt, hi graves, hi principes, hi duces, hi auctores huius dignitatis atque[*](atque abesse malit Reid) imperi semper habiti sunt.

ac ne quis ex nostro aut aliquorum praeterea casu hanc vitae viam pertimescat, unus in hac civitate[*](in hac civitate in hac vita te PBΣ), quem quidem ego possum[*](possim Madv.) dicere, praeclare vir de re publica meritus, L. Opimius, indignissime concidit; cuius monumentum celeberrimum in foro, sepulcrum desertissimum in litore Dyrrachino relictum est. atque hunc tamen flagrantem invidia propter interitum C. Gracchi semper[*](semper secl. C. Fr. Hermann: ex adscript. Sempr. (Sempronius) putat inrepsisse K. Busche) ipse populus Romanus periculo liberavit: alia quaedam civem egregium iniqui iudici procella pervertit. ceteri vero aut, repentina vi perculsi ac tempestate populari, per populum tamen ipsum recreati sunt atque revocati, aut omnino invulnerati inviolatique vixerunt. at vero ii qui senatus consilium, qui auctoritatem bonorum, qui instituta maiorum neglexerunt et imperitae aut concitatae multitudini iucundi esse voluerunt, omnes fere rei publicae poenas aut praesenti morte aut turpi exsilio dependerunt.