Cum populo gratias egit

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 5. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

quamquam ille animo irato nihil nisi de inimicis ulciscendis agebat, ego de ipsis amicis[*](amicis Zielinski: inimicis codd.) tantum quantum mihi res publica permittit[*](permittet bk Halm) cogitabo. denique, Quirites, quoniam me quattuor omnino hominum genera violarunt, unum eorum qui odio rei publicae, quod eam ipsis invitis[*](invitis bk: convitis P1: convictis corr. P et rell.) conservaram, inimicissimi mihi fuerunt, alterum, qui per simulationem amicitiae nefarie me[*](me Hcs all.: om. P et pler.) prodiderunt, tertium, qui cum propter inertiam suam eadem adsequi non possent, inviderunt laudi et dignitati meae, quartum, qui cum custodes rei publicae esse deberent[*](deberent Ernesti: debuerunt codd.: debuerint Heumann (cf. careremus § 5; valeret § 10)), salutem meam, statum civitatis, dignitatem eius imperi quod erat penes ipsos vendiderunt: sic ulciscar facinora singula[*](facinora singula codd. praeter PBSt (facinorum singula): facinora eorum singula Halm, qui et facinora singulorum coni.: (sc. generum) facinora Muell.), quem ad modum a quibusque sum provocatus, malos civis rem publicam bene gerendo[*](gerendo bsg, et mg. S: regendo rell. (de Dom. § 1)), perfidos amicos nihil credendo atque omnia cavendo, invidos virtuti et gloriae serviendo, mercatores provinciarum revocando domum atque ab iis[*](iis k: his rell.) provinciarum rationem repetendo[*](ratione repetenda P1 all. (expetenda ee)).

quamquam mihi, Quirites[*](Quirites Halm: quin (i. e. quir.) P all.: quam Gee: om. Hbcs), maiori[*](maioris BS) curae est quem ad modum vobis, qui de me estis optime meriti, gratiam referam quam quem ad modum inimicorum iniurias crudelitatemque persequar. etenim ulciscendae iniuriae facilior ratio est quam benefici remunerandi, propterea quod superiorem esse contra improbos minus est negoti quam bonis exaequari. tum etiam ne tam necessarium quidem est male meritis quam optime meritis referre quod debeas.

odium vel precibus mitigari potest vel temporibus rei publicae communique utilitate deponi vel difficultate ulciscendi contineri[*](contineri scripsi, Garat. secutus (cf. § 1): distineri?: teneri codd.) vel vetustate sedari; bene meritos ne[*](ne Lg. 25, Kays., ante bene Halm: quin Hss: om. P et codd. pler.: ut bene mer. Jeep) colas, nec exorari fas est, neque id rei publicae remittere[*](remittere Garat.: repetere codd.) utique[*](utique Lamb., Halm: utrūcumque P corr. utrumque et sic rell.: (rependere) verum neque Jeep) necesse est; neque est excusatio difficultatis, neque aequum est tempore et die memoriam benefici definire. postremo qui in ulciscendo remissior fuit, in eo consilium aperte laudatur[*](in eo consilium aperte laudatur scripsi (de Dom. § 2): in eorum (meorum ee) apperte (P1: aperte corr. P et ita rell. utitur codd. praeter bs Harl. 2681 (mox aperte laudatur) : in eo suo iure aperte utitur Momms., Halm: in ea re venia certe utitur Koch: non fere reprehenditur Madv.); at gravissime vituperatur qui in tantis beneficiis quanta vos in me contulistis remunerandis est tardior, neque solum ingratus, quod ipsum grave est, verum etiam impius appelletur necesse est. atque in officio persolvendo dissimilis est ratio pecuniae debitae[*](Atque ... habet dissolvit om. k all.: cf. pro Plancio § 68; Off. ii, § 69 et pecuniae debitae k: et pecunia debita P et codd. pler.), propterea quod pecuniam qui retinet non dissolvit[*](qui reddidit ... dissolvit ad imam paginam add. P2), qui reddidit non habet: gratiam et qui rettulit habet, et qui habet dissolvit.

quapropter memoriam vestri benefici colam benivolentia sempiterna, nec tantum dum[*](nec tantum dum scripsi: cum codd. praeter bks (non solum cum, ut est in edd. vett.) w (tum et cum)) anima exspirabo[*](expirabo codd.: expirabit Madv.) mea, sed etiam cum me vita defecerit, illa[*](vita defecerit illa scripsi: vita defecerit multa Madv., Muell.: ulla P et codd. pler. (cum nulla Gee: cum mortuo bs vulg.)) monumenta vestri in me benefici permanebunt. in referenda[*](referenda bss all.: e re publ. ferenda Jeep) autem gratia hoc vobis repromitto semperque praestabo, mihi neque in consiliis de re publica capiendis diligentiam neque in periculis a re publica propulsandis animum neque in sententia simpliciter ferenda fidem neque in hominum voluntatibus pro re publica laedendis libertatem nec in perferendo labore industriam nec in vestris commodis augendis grati animi benivolentiam defuturam.

atque haec cura, Quirites, erit infixa animo meo sempiterna, ut cum vobis, qui apud me deorum immortalium vim et numen tenetis, tum posteris vestris cunctisque gentibus dignissimus ea[*](ea HGbss: ex PBeet) civitate videar quae suam dignitatem non posse se tenere, nisi me reciperasset, cunctis suffragiis iudicavit.