Cum populo gratias egit

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 5. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

ita me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum, consules, praetores, tribuni plebis, senatus, Italia cuncta semper a vobis deprecata est, denique omnes qui vestris maximis beneficiis honoribusque[*](honoribusque P et codd. pler. (et honor. s): honoribus Hg) sunt ornati, producti ad vos ab eodem[*](ab eodem b2 Harl. 2681: ab eadem rell. (om. Hbss)), non solum ad me conservandum vos cohortati sunt, sed etiam rerum mearum gestarum auctores testes laudatores fuerunt. quorum princeps ad cohortandos vos et ad rogandos fuit Cn. Pompeius, vir omnium qui sunt, fuerunt, erunt, virtute sapientia gloria princeps: qui mihi unus uni privato amico eadem omnia dedit quae universae rei publicae, salutem, otium, dignitatem. cuius oratio fuit, quem ad modum accepi, tripertita; primum vos docuit meis consiliis rem publicam esse servatam, causamque meam cum communi salute coniunxit, hortatusque est ut auctoritatem senatus, statum civitatis, fortunas civis bene meriti defenderetis; tum me[*](me del. edd. vett.) in perorando posuit vos[*](vos om. e, secl. Halm) rogari a senatu, rogari ab equitibus Romanis, rogari ab Italia cuncta, deinde ipse ad extremum pro mea vos salute non rogavit solum verum etiam obsecravit.

huic ego homini, Quirites, tantum debeo quantum hominem homini debere vix fas est. huius consilia, P. Lentuli sententiam, senatus auctoritatem vos secuti me[*](me hic suppl. Halm, post in eo ed. R.) in eo loco, in quo vestris beneficiis fueram, isdem centuriis quibus conlocaratis reposuistis. eodem tempore audistis eodem ex loco summos viros, ornatissimos atque amplissimos homines, principes civitatis, omnis consularis, omnis praetorios eadem dicere, ut omnium testimonio per me unum[*](unum om. Hbs all.) rem publicam conservatam esse constaret. itaque cum P. Servilius, gravissimus vir et ornatissimus civis, dixisset opera mea rem publicam incolumem magistratibus deinceps traditam, dixerunt in eandem sententiam ceteri. sed audistis eo[*](eodem b2s) tempore clarissimi viri non solum auctoritatem, sed etiam testimonium, L. Gelli: qui quia suam classem adtemptatam magno cum suo periculo paene sensit, dixit in contione vestrum[*](vestra Naugerius (1)), si ego consul cum fui non fuissem, rem publicam funditus interituram fuisse.

en ego tot[*](En ego tot Hss all.: ergo tot Manut.: en ego P codd. pler.: horum ego b: his ego Halm) testimoniis, Quirites, hac auctoritate senatus, tanta consensione Italiae, tanto studio bonorum omnium, causam[*](causam coni. Halm: cum (=cam) codd. pler.: om. Hks) agente P. Lentulo, consentientibus ceteris magistratibus, deprecante Cn. Pompeio, omnibus hominibus faventibus, dis denique immortalibus frugum ubertate copia vilitate reditum meum comprobantibus, mihi[*](mihi Hss: se mihi rell.) meis rei publicae restitutus, tantum vobis quantum facere possum, Quirites, pollicebor: primum, qua sanctissimi homines pietate erga deos immortalis esse soleant, eadem me[*](me c Halm: ante eadem k: ante semper Hs: om. P et codd. pler.) erga[*](Fort. ea me; cf. § 17) populum Romanum semper fore, numenque vestrum aeque mihi grave et sanctum ac deorum immortalium in omni vita futurum: deinde, quoniam me in civitatem res publica ipsa reduxit, nullo me loco rei publicae defuturum.

quod si quis existimat me aut voluntate esse mutata aut debilitata virtute aut animo fracto, vehementer errat. mihi quod potuit vis et iniuria et sceleratorum hominum furor detrahere, eripuit, abstulit, dissipavit: quod viro forti adimi non potest, id omne[*](id omne scripsi: ideo P et codd. pler. (=idoe/\): id mihi Hs: id k Halm) manet et permanebit. vidi ego fortissimum virum, municipem meum, C. Marium,—quoniam nobis quasi aliqua fatali necessitate non solum cum iis[*](iis Gc: his rell.) qui haec delere voluissent, sed etiam cum fortuna belligerandum fuit,—eum tamen vidi, cum esset summa senectute, non modo non infracto animo propter magnitudinem calamitatis, sed confirmato atque renovato.

quem egomet dicere audivi tum se fuisse miserum cum[*](cum Hs: om. P (si P2 rell.)) careret patria quam obsidione liberavisset, cum sua bona possideri ab inimicis ac diripi audiret, cum adulescentem filium videret eiusdem socium calamitatis, cum in paludibus demersus concursu ac misericordia Minturnensium corpus ac vitam suam conservaret, cum parva navicula pervectus[*](traiectus bkg) in Africam, quibus regna ipse dederat, ad eos inops supplexque venisset: reciperata vero sua dignitate se non commissurum ut, cum ea quae amiserat[*](amiserit Weisk. auct. Halm) sibi restituta essent, virtutem animi non haberet quam[*](quam qui g, et mg. S) numquam perdidisset. sed hoc inter me atque illum interest, quod ille, qua re plurimum potuit, ea ipsa re inimicos suos ultus est, armis, ego qua consuevi utar oratione[*](oratione scripsi: arte Wolfio auct. ante utar add. Kays., post utar Halm: pictate ante utar Hs, post utar bs: facultate Klotz: lenitate Lamb.: acquitate K. Busche: vi Momms. (post consuevi)), quoniam illi arti in bello ac seditione locus est, huic in pace atque otio.