Pro L. Flacco
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
at enim androni Sextilio gravis iniuria facta est et non ferenda, quod, cum esset eius uxor Valeria intestato mortua, sic egit eam rem Flaccus quasi ad ipsum hereditas pertineret. in quo quid reprehendas scire cupio. quod falsum intenderit? qui doces? 'ingenua,' inquit, 'fuit.' O peritum iuris hominem! quid? ab ingenuis mulieribus hereditates lege non veniunt? 'in manum,' inquit, 'convenerat.' nunc audio; sed quaero, usu an coemptione? Vsu non potuit; nihil enim potest de tutela legitima nisi omnium tutorum auctoritate deminui. coemptione? omnibus ergo auctoribus; in quibus certe Flaccum fuisse non dices.