Pro L. Flacco

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

ita scitote esse cetera, velut quod ait Lucceius, L. Flaccum sibi dare cupisse, ut a fide se abduceret, sestertium viciens. et eum tu accusas avaritiae quem dicis sestertium viciens voluisse perdere? nam quid emebat, cum te emebat? ut ad se transires? quam partem causae tibi daremus? an ut enuntiares consilia Laeli? qui testes ab eo prodirent? quid? nos non videbamus? habitare una? quis hoc nescit? tabulas in Laeli potestate fuisse? num dubium est? an ne vehementer, ne copiose accusares? nunc facis suspicionem; ita enim dixisti ut nescio quid a te impetratum esse videatur.