Pro L. Flacco
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
at ne ipsi quidem dicunt. vellem tantum habere me oti, ut possem recitare psephisma Smyrnaeorum quod fecerunt in Castricium mortuum, primum ut in oppidum introferretur, quod aliis non conceditur, deinde ut ferrent ephebi, postremo ut imponeretur aurea corona mortuo. haec P. Scipioni, clarissimo viro, cum esset Pergami mortuus, facta non sunt. at Castricium quibus verbis, di immortales! 'decus patriae, ornamentum populi Romani, florem iuventutis' appellant. qua re, Deciane, si cupidus es gloriae, alia ornamenta censeo quaeras; Pergameni te deriserunt.