Pro L. Flacco

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

haec Flacco non probasse te miraris? cui, quaeso, tandem probasti? emptiones falsas, praediorum proscriptiones cum aperta circumscriptione fecisti. tutor his mulieribus Graecorum legibus ascribendus fuit; Polemocratem scripsisti, mercennarium et administrum consiliorum tuorum. adductus est in iudicium Polemocrates de dolo malo et de fraude a Dione huius ipsius tutelae nomine. qui concursus ex oppidis finitimis undique, qui dolor animorum, quae querela! condemnatus est Polemocrates sententiis omnibus; inritae venditiones, inritae proscriptiones. num restituis? defers ad Pergamenos ut illi reciperent in suas litteras publicas praeclaras proscriptiones et emptiones tuas. repudiant, reiciunt. at qui homines? Pergameni, laudatores tui. ita enim mihi gloriari visus es laudatione Pergamenorum quasi honorem maiorum tuorum consecutus esses, et hoc te superiorem esse putabas quam Laelium, quod te civitas Pergamena laudaret. num honestior est civitas Pergamena quam Smyrnaea?