Pro L. Flacco
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
'hanc te,' inquit, 'capere non licuit.' iam id videro, sed primum illud tenebo. queritur gravis, locuples, ornata civitas, quod non retinet alienum; spoliatam se dicit, quod id non habet quod eius non fuit. quid hoc impudentius dici aut fingi potest? delectum est oppidum, quo in oppido universa pecunia a tota Asia ad honores L. Flacci poneretur. haec pecunia tota ab honoribus translata est in quaestum et faenerationem; recuperata est multis post annis.