Pro L. Flacco
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
itaque civitatis pudentis, ut ego semper existimavi, et gravis, ut ipsi existimari volunt, iustum dolorem querelasque cognoscite. quae pecunia fuerit apud se Flacci patris nomine a civitatibus, hanc a se esse ablatam queruntur. Alio loco quaeram quid licuerit Flacco; nunc tantum a Trallianis requiro, quam pecuniam ab se ablatam querantur, suamne dicant, sibi a civitatibus conlatam in usum suum. cupio audire. 'non,' inquit, 'dicimus.' quid igitur? 'delatam ad nos, creditam nobis L. Flacci patris nomine ad eius dies festos atque ludos.' quid tum?