Pro P. Sulla

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

accusati sunt uno nomine omnes [*](omnes supplevi (hoc loco, ante uno Lambinus)) consulares, ut iam videatur honoris amplissimi nomen plus invidiae quam dignitatis adferre. 'adfuerunt,' inquit, 'Catilinae illumque laudarunt.' nulla tum[*](tum tamen abc ) patebat, nulla erat cognita coniuratio; defendebant amicum, aderant supplici, vitae eius turpitudinem in summis eius periculis non insequebantur. quin etiam parens tuus, Torquate, consul reo de pecuniis repetundis[*](repetundishic incipit E) Catilinae fuit advocatus, improbo homini, at supplici, fortasse audaci, at aliquando amico. cui cum adfuit post delatam ad eum primam illam coniurationem, indicavit[*](iudicavit Tς ) se audisse aliquid, non credidisse. 'at idem non adfuit alio in iudicio, cum adessent ceteri.' si [*](si ςbk: sed cett. ) postea cognorat ipse aliquid quod in consulatu ignorasset, ignoscendum est eis[*](iis edd. VR: his codd. ) qui postea nihil audierunt; sin illa res prima valuit, num[*](num TE: non cett. ) inveterata quam recens debuit esse gravior? sed si tuus parens etiam in ipsa[*](ipsa TE: illa cett. ) suspicione periculi sui tamen humanitate adductus advocationem hominis improbissimi sella curuli atque ornamentis et suis et consulatus honestavit, quid est quam ob rem consulares qui Catilinae adfuerunt reprendantur[*](reprehendantur codd. )?

'at idem eis[*](iis edd. VR: is aςg: his cett. ) qui ante hunc causam de coniuratione dixerunt non adfuerunt.' tanto scelere astrictis hominibus statuerunt nihil a se adiumenti, nihil opis, nihil auxili ferri[*](ferre TE ) oportere. atque ut de eorum constantia atque animo in rem publicam dicam quorum tacita gravitas et fides de uno quoque loquitur neque cuiusquam ornamenta orationis desiderat, potest quisquam dicere[*](dicere quisquam Ek ) umquam meliores, fortiores, constantiores consularis fuisse quam his[*](his iis ed. R ) temporibus et periculis quibus paene oppressa est res publica? quis non de communi salute optime[*](optime Spengel: apertissime (aptissime c1) codd. ), quis non fortissime, quis non constantissime sensit? neque ego praecipue de consularibus disputo[*](dico seu disputo b2χψc ); nam haec et hominum ornatissimorum, qui praetores fuerunt, et universi senatus communis est laus, ut constet post hominum memoriam numquam in illo ordine plus virtutis, plus amoris in rem publicam, plus gravitatis fuisse; sed quia sunt descripti consulares, de his tantum mihi dicendum putavi quod satis esset ad testandam[*](ad testandam (-dum T) TE, Lambinus: attestantem (-tationem k) cett. ) omnium memoriam[*](omnium memoriam TE: memoriam omnium cett. ), neminem esse ex illo honoris gradu qui non omni studio, virtute, auctoritate incubuerit ad rem publicam conservandam.