Pro P. Sulla

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

nullum in hac causa testem timemus, nihil quemquam scire, nihil vidisse, nihil audisse arbitramur. sed tamen, si nihil vos P. Sullae fortuna movet, iudices, vestra moveat. vestra enim, qui cum summa elegantia atque integritate vixistis, hoc maxime interest, non ex libidine aut simultate aut levitate testium causas honestorum hominum ponderari, sed in magnis disquisitionibus[*](disceptationibus Madvig ) repentinisque periculis vitam unius cuiusque esse testem. quam vos, iudices, nolite armis suis spoliatam atque nudatam obicere invidiae, dedere suspicioni; munite communem arcem bonorum, obstruite perfugia improborum; valeat ad poenam et ad salutem vita[*](vita π: om. cett. ) plurimum, quam solam videtis per se[*](per se Mommsen: ipse T: ipsam cett. ex sua T: ex vi sua (ex nat. sua et in π) cett., cf. § 71, Caec. 88. 104 natura Tπ : naturaque cett. ) ex sua natura facillime perspici, subito flecti fingique non posse.

quid vero? haec auctoritas—saepe[*](saepe Spengel: semper codd. ) enim est de ea dicendum, quamquam a me timide modiceque[*](modiceque Tπk: et modice b: modice cett. ) dicetur—quid? inquam[*](inquam om. bc1 ), haec auctoritas nostra, qui a ceteris coniurationis causis abstinuimus, P. Sullam defendimus, nihil hunc tandem iuvabit? grave est hoc dictu[*](grave est hoc dictum (corr. Madvig) fortasse iudices E: om. cett. ) fortasse, iudices, grave, si appetimus aliquid; si, cum ceteri de nobis silent, non etiam nosmet ipsi tacemus, grave; sed, si laedimur, si accusamur, si in invidiam vocamur, profecto conceditis[*](concedetis ς ), iudices, ut nobis libertatem retinere liceat, si minus liceat dignitatem.