Pro P. Sulla

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

iam enim faciam criminibus omnibus fere dissolutis, contra atque in ceteris causis fieri solet, ut nunc denique de vita hominis ac de moribus dicam. etenim de principio studuit animus occurrere magnitudini criminis, satis facere exspectationi hominum, de me aliquid ipso[*](ipso TE: de ipso cett. ) qui accusatus eram[*](eram TEπa: erat cett. ) dicere; nunc iam revocandi estis eo quo vos ipsa causa etiam tacente me cogit animos[*](animos E: animus (om. π ) cett. ) mentisque convertere[*](mentesque convertere E: om. cett. ). omnibus in rebus, iudices[*](iudices om. T ), quae graviores maioresque sunt, quid quisque voluerit, cogitarit, admiserit, non ex crimine, sed ex moribus eius qui arguitur est ponderandum. neque enim potest quisquam nostrum subito fingi neque cuiusquam repente vita mutari aut natura converti.

circumspicite paulisper mentibus vestris, ut alia mittamus[*](mittamus T: omittamus cett. ), hosce ipsos homines qui huic adfines sceleri fuerunt. Catilina contra rem publicam coniuravit. cuius aures umquam haec[*](haec V: hoc cett. ) respuerunt? conatum esse audacter[*](audacter T: om. cett. ) hominem a pueritia non solum intemperantia et scelere sed etiam consuetudine et studio in omni flagitio, stupro, caede versatum[*](versatum grassatum E )? quis eum contra patriam pugnantem perisse miratur quem semper omnes ad civile latrocinium natum putaverunt? quis Lentuli societates cum indicibus, quis insaniam libidinum, quis perversam atque impiam religionem recordatur qui illum aut nefarie cogitasse[*](cogitasse TE: om. cett. ) aut stulte sperasse[*](sperasse E: cogitasse cett. ) miretur? quis de C. Cethego atque eius in Hispaniam profectione ac de volnere Q. Metelli Pii cogitat cui non ad illius poenam carcer aedificatus esse videatur?