Pro C. Rabirio Perduellionis Reo Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

an non intellegis, primum quos homines et qualis viros mortuos summi sceleris arguas, deinde quot ex his qui vivunt eodem crimine in summum periculum capitis arcessas? nam si C. Rabirius fraudem capitalem admisit quod arma contra L. Saturninum tulit, huic quidem adferet aliquam deprecationem periculi aetas illa qua tum fuit; Q. vero Catulum, patrem huius, in quo summa sapientia, eximia virtus, singularis humanitas fuit, M. Scaurum, illa gravitate, illo consilio, illa prudentia, duos Mucios, L. Crassum, M. Antonium, qui tum extra urbem cum praesidio fuit, quorum in hac civitate longe maxima consilia atque ingenia fuerunt, ceteros pari dignitate praeditos custodes gubernatoresque rei publicae quem ad modum mortuos defendemus?