Pro C. Rabirio Perduellionis Reo Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

itaque mihi mirum videtur unde hanc tu, Labiene, imaginem quam habes inveneris; nam sex. Titio damnato qui istam habere auderet inventus est nemo. quod tu si audisses aut si per aetatem scire potuisses, numquam profecto istam imaginem quae domi posita pestem atque exsilium Sex. Titio attulisset in rostra atque in contionem attulisses, nec tuas umquam ratis ad eos scopulos appulisses ad quos Sex. Titi adflictam navem et in quibus C. Deciani naufragium fortunarum videres. sed in his rebus omnibus imprudentia laberis. causam enim suscepisti antiquiorem memoria tua, quae causa ante mortua est quam tu natus es; et qua in causa tute profecto fuisses, si per aetatem esse potuisses, eam causam in iudicium vocas.