Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
obiectum est C.(Gaium) Vibium[*](C. om. a) capacem[*](Capacem Mm: Capacum S: Cappadocem b2y2a) ab hoc A.(Aulo) Cluentio veneno esse sublatum. opportune adest homo summa fide et omni virtute praeditus[*](Pretorius Sa), L.(Lucius) Plaetorius, senator qui illius Vibi hospes fuit et familiaris. apud hunc ille Romae habitavit, apud hunc aegrotavit, huius domi est mortuus. at[*](at (aut M) heres est Cluentius Ms: om. bya) heres est Cluentius. intestatum dico esse[*](esse dico S) mortuum possessionemque eius bonorum ex edicto praetoris[*](ex edicto praetoris y2a (?S): praetoris edicto Mm) huic illius sororis filio, adulescenti pudentissimo et in primis honesto, equiti Romano, datam, N.(Numerio) Cluentio quem videtis.
alterum venefici crimen Oppianico huic adulescenti, cum eius in nuptiis more Larinatium multitudo hominum pranderet, venenum habiti consilio paratum; id cum daretur in mulso, Balbutium quendam, eius familiarem, intercepisse, bibisse, statimque esse mortuum. hoc ego si sic agerem tamquam mihi crimen esset diluendum, haec pluribus verbis[*](verbis om. Quintil. ix. 2. 48) dicerem per[*](per aa: om. Mm) quae nunc paucis percurrit oratio mea.