Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
Ennium esse quendam cuius bona teneat habitus. est hic Ennius egens quidam calumniator, mercennarius Oppianici, qui permultos annos quievit; deinde aliquando cum servis[*](servis a: servi S: servo Mm) habiti furti egit, nuper ab ipso habito petere coepit. hic illo[*](illofort. in illo) privato iudicio, mihi credite, vobis[*](nobis ed. V) isdem fortasse patronis calumniam non effugiet. atque etiam, ut nobis renuntiatur, hominem multorum hospitum[*](hospitem Sa), A.(Aulum) Bivium[*](A. Bivium SMs: A. Brivium by: Ambivium t) quendam, coponem de via Latina, subornatis qui sibi a Cluentio servisque eius in taberna sua manus adlatas esse dicat. quo de homine nihil etiam nunc dicere nobis est necesse. si invitaverit, id quod solet, sic hominem accipiemus ut moleste ferat se de via decessisse.
habetis, iudices, quae in totam causam[*](causam aa: vitam Mm) de moribus A.(Auli) Cluenti quem illi invidiosum esse reum volunt[*](esse reum volunt Sa: reum (re niti b2y2) volunt esse Mm) annos octo meditati accusatores conlegerint[*](collegerint S: collegerunt cett.), quam levia genere ipso, quam falsa re, quam brevia responsu[*](responsu Ms: responso aa: responsa b1y1)! cognoscite nunc id quod ad vestrum ius iurandum pertinet, quod vestri iudici est, quod vobis oneris imposuit ea lex qua coacti huc convenistis, de criminibus veneni, ut omnes intellegant quam paucis verbis haec causa perorari potuerit, et quam multa a me dicta sint quae ad huius voluntatem maxime, ad vestrum iudicium minime pertinerent.