Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quis enim de homine audeat paulo maioribus opibus praedito vere et fortiter iudicare, cum videat sibi de eo quod coierit aut consenserit causam esse dicendam? O viros fortis, equites Romanos, qui homini clarissimo ac potentissimo, M.(Marco) Druso, tribuno plebis, restiterunt[*](restiterunt b2y2a: restituerunt (-u- S) cett.), cum[*](cum ed. Hervag.: quam cum codd.) ille nihil aliud ageret cum illa cuncta quae tum erat nobilitate[*](tum erat nobilitate ed. Hervag.: tum (cum S) erant nobilitatis codd.), nisi ut ei qui[*](ut ii qui b2, Halm: uti qui g2, Manutius: utique cett.) rem iudicassent huiusce modi quaestionibus in iudicium vocarentur! tum C.(Gaius) Flavius[*](tum Müller: tunc codd.) pusio, Cn.(Gnaeus) Titinius, C.(Gaius) Maecenas, illa robora populi Romani, ceterique eiusdem[*](eiusdem Klotz: eiuscemodi (huiusce - by) codd.) ordinis non fecerunt idem quod nunc Cluentius, ut aliquid culpae suscipere se putarent recusando, sed apertissime repugnarunt, cum et recusarent[*](et recusarent Manutius: haec recusarent codd.: haec reputarent Madvig) et palam fortissime atque honestissime dicerent, se potuisse iudicio populi Romani in amplissimum locum pervenire, si sua studia ad honores petendos conferre voluissent. sese vidisse in ea vita qualis splendor inesset, quanta ornamenta, quae dignitas; quae se non contempsisse sed ordine suo patrumque suorum contentos fuisse et vitam illam tranquillam et quietam, remotam a procellis invidiarum et huiusce modi iudiciorum sequi maluisse.
aut sibi ad honores petendos aetatem integram restitui oportere aut, quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam secuti[*](secuti Angelius: secum codd.) petitionem reliquissent manere. iniquum esse eos qui honorum ornamenta propter periculorum multitudinem praetermisissent populi beneficiis esse privatos, iudiciorum novorum periculis non carere. senatorem hoc queri non posse, propterea quod ea condicione proposita petere coepisset quodque permulta essent ornamenta quibus eam mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor, apud[*](splendor apud splendore SB) exteras nationes nomen et gratia, toga[*](toga Naugerius: toga et codd.) praetexta, sella curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, provinciae; quibus in rebus cum summa[*](cum summa b1x: consumma Sy1t: summum by2s) recte factis maiores nostri praemia tum[*](praemia tum Orelli: premixtum Sb1xyt: praemium b2y2s) plura peccatis pericula proposita esse voluerunt. illi non hoc recusabant ne ea[*](ne ea Sa: ea ne bxy) lege accusarentur qua nunc habitus accusatur, quae tunc[*](tunc Sa: tum Mm) erat Sempronia, nunc est Cornelia — intellegebant enim ea lege equestrem ordinem non teneri — sed ne nova lege adligarentur laborabant.