Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

atque ut omittam leges alias omnis quibus nos tenemur, ceteri autem sunt ordines liberati, hanc ipsam legem: '

ne quis iudicio circumveniretur
,' C.(Gaius) Gracchus tulit; eam legem pro plebe, non in plebem tulit. postea L.(Lucius) Sulla, homo a populi causa remotissimus, tamen, cum eius rei quaestionem hac ipsa lege constitueret qua vos hoc tempore iudicatis, populum Romanum quem ab hoc genere liberum acceperat adligare novo quaestionis genere ausus non est. quod si fieri posse existimasset, pro illo odio quod habuit in equestrem ordinem nihil fecisset libentius quam omnem illam acerbitatem proscriptionis suae qua est usus[*](qua est usus Manutius: questus codd.) in veteres iudices in hanc unam quaestionem contulisset[*](obtulisset b1y1).

nec nunc quicquam agitur — mihi credite, iudices, et prospicite id quod providendum est — nisi ut equites Romani[*](equites Romani codd. Lambini: eques R. Sb1xy1: equester ordo b2y2a) in huiusce legis periculum concludantur[*](concludantur codd. Lambini: concludatur Sy2a: includatur bxy1); neque hoc agitur ab omnibus sed a paucis. nam ei senatores qui se facile tuentur integritate et innocentia, quales, ut vere[*](vere by2: vero cett.) dicam, vos estis et ceteri qui sine cupiditate vixerunt, equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia coniunctissimos esse cupiunt; sed ei qui sese volunt posse omnia neque praeterea quicquam esse aut in homine ullo aut in ordine, hoc uno metu se putant equites Romanos in potestatem suam[*](potestatem suam Manutius: potestate sua codd. sit Lambinus: est codd.) redacturos, si constitutum sit ut de eis qui rem iudicarint[*](iudicarint Manutius: iudicarent codd.) huiusce modi iudicia fieri possint. vident enim auctoritatem huius ordinis confirmari, vident iudicia comprobari; hoc metu proposito evellere se aculeum severitatis vestrae posse confidunt.