Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

morem homini gessi et tamen idcirco feci — neque enim id semper facere debemus — quod videbam per se ipsam causam sine lege copiosissime posse defendi. videbam in hac defensione qua iam sum usus plus dignitatis, in illa qua me hic uti noluit minus laboris futurum. quod si nihil aliud esset[*](esset fuisset Sy2a) actum nisi ut hanc causam obtineremus[*](obtineremus PSb2a: obtinerem Mm), lege recitata perorassem. neque me illa oratio commovet[*](commovet P: commoveret Mma), quod ait Attius indignum esse facinus, si senator iudicio quempiam[*](quempiam PSy2a: quemquam Mm) circumvenerit, legibus eum teneri; si eques Romanus hoc idem fecerit, non teneri.

Vt tibi[*](sibi Sy2a) concedam hoc indignum esse quod cuius modi sit iam videro, tu mihi concedas necesse est multo esse indignius in ea civitate quae legibus contineatur[*](contineatur PSy2a: teneatur Mm) discedi ab[*](ab P: a Mma) legibus. hoc enim vinculum est huius dignitatis qua fruimur in re publica, hoc fundamentum libertatis, hic fons aequitatis; mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Vt corpora nostra sine mente, sic[*](sic ita Quintil. v. 11. 25) civitas sine lege suis partibus ut[*](ut om. SBs (contra Quintil.)) nervis ac sanguine et[*](et sanguine P (contra Quintil.)) membris uti non potest. legum ministri magistratus, legum[*](et legum SBy2a) interpretes iudices, legum denique[*](legum denique Mma: LEGIB. NIQ. P: legibus denique Baiter) idcirco omnes servi sumus[*](servi sumus Mma: servimus P) ut liberi esse possimus.