De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

itaque omnes[*](omnes PHE: omnes quidem cett.) nunc in eis locis Cn. Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe missum sed de caelo delapsum intuentur; nunc denique incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam[*](quondam quandam P: quadam H) continentia, quod iam nationibus exteris incredibile ac falso memoriae proditum videbatur; nunc imperi vestri splendor illis gentibus lucem adferre coepit[*](lucem adferre coepit lucet d); nunc intellegunt non sine causa maiores suos tum cum ea[*](ea PH: hac cett.) temperantia magistratus habebamus[*](habebamus PHd: habeamus Etp) servire populo Romano quam imperare aliis maluisse. iam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberae querimoniae de aliorum iniuriis esse dicuntur, ut is qui dignitate principibus excellit facilitate infimis par esse videatur.

iam quantum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat, in quo ipso inest quaedam dignitas imperatoria, vos, Quirites[*](Quirites quoque H), hoc ipso ex loco saepe cognostis[*](cognostis PH: cognovistis E: cognoscitis cett. (cf. Zielinski p. 199)). fidem vero eius quantam inter socios existimari putatis quam hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicarint? humanitate iam tanta est ut difficile dictu sit utrum hostes magis virtutem eius pugnantes timuerint an mansuetudinem victi dilexerint. et quisquam dubitabit quin huic hoc tantum bellum[*](hoc tantum bellum PHE: tantum bellum hoc cett.) permittendum[*](permittendum H: transmittendum cett.) sit qui ad omnia nostrae memoriae bella conficienda divino quodam consilio natus esse videatur?

et quoniam auctoritas quoque in bellis administrandis multum atque in[*](in PE: om. cett.) imperio militari valet, certe nemini dubium est quin ea re[*](re PHE: in re cett.) idem ille imperator plurimum possit. vehementer autem pertinere ad bella administranda quid hostes, quid socii de imperatoribus nostris existiment quis ignorat, cum sciamus homines in tantis rebus ut aut metuant aut contemnant aut oderint aut ament[*](metuant aut contemnant aut oderint aut ament H: metuant aut oderint temnant aut con aut ament P: contemnant aut metuant aut oderint aut ament cett.) opinione non minus et fama[*](et fama PH: famae cett.) quam aliqua ratione certa commoveri? quod igitur nomen umquam in orbe terrarum clarius fuit, cuius res gestae pares? de quo homine vos, id quod maxime facit auctoritatem, tanta et tam praeclara iudicia fecistis?

an vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis quo non illius diei[*](illius dici (sic) nomen ac fama illius H) fama pervaserit, cum universus populus Romanus referto foro completisque omnibus templis ex quibus hic locus conspici potest unum sibi ad commune omnium gentium bellum Cn.(Gnaeum) Pompeium imperatorem depoposcit? itaque ut plura non dicam neque aliorum exemplis confirmem quantum auctoritas[*](auctoritas H, Angelius: huius auctoritas cett.) valeat in bello, ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur. qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est imperator, tanta repente[*](repentina H: fort. tamque repentina vilitas H: vilitas annonae cett.) vilitas ex summa inopia et caritate rei frumentariae consecuta est unius hominis spe ac nomine quantam vix in[*](in H: ex cett.) summa ubertate agrorum diuturna pax efficere potuisset.

iam accepta in Ponto calamitate ex eo proelio de quo vos paulo ante invitus admonui, cum socii pertimuissent, hostium opes[*](opes hostium Hp) animique crevissent, satis firmum praesidium provincia non haberet, amisissetis Asiam, Quirites, nisi ad[*](ad id b2y discrimen om. d) ipsum discrimen eius temporis divinitus Cn. Pompeium ad eas regiones Fortuna[*](fortuna vulg) populi Romani attulisset. huius adventus et Mithridatem insolita[*](solita H) inflatum[*](inflatum Hp: inflammatum cett.) victoria continuit et Tigranen[*](Tigranen H: Tigranem cett.) magnis copiis minitantem Asiae retardavit. et quisquam dubitabit quid virtute perfecturus[*](profecturus b1s) sit qui tantum auctoritate perfecerit[*](perfecerit perfecit H: profecerit b1s), aut quam facile imperio atque exercitu socios et vectigalia conservaturus sit qui ipso nomine ac rumore defenderit?