De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

Cnidum aut[*](Cnidum aut quid aut d) Colophonem aut Samum, nobilissimas urbis, innumerabilisque alias captas esse commemorem, cum vestros portus atque eos portus quibus vitam ac[*](ac HEt, Gellius 1. 7. 16: et pd) spiritum ducitis in praedonum fuisse potestate[*](potestatem Gellius) sciatis? an vero ignoratis portum Caietae celeberrimum et[*](et H: ac E: atque cett.) plenissimum navium inspectante praetore a praedonibus esse direptum, ex Miseno autem eius ipsius liberos qui cum praedonibus antea[*](antea H: antea ibi cett. (cf. Mil. §50)) bellum gesserat[*](gesserat Hpy: gesserant Ebt: gesserunt s) a praedonibus esse sublatos? nam quid ego Ostiense incommodum atque illam labem atque ignominiam rei publicae querar, cum prope inspectantibus vobis classis ea cui consul populi Romani praepositus esset a praedonibus capta atque depressa[*](depressa Modius: deprehensa H: oppressa cett.) est? pro di immortales! tantamne[*](tantamne W (?), Hotoman: tantane cett.) unius hominis incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem adferre rei publicae potuit ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis, ei[*](ei hi Hty, om. Ep) nunc nullam intra Oceani ostium praedonum navem esse[*](esse om. H) audiatis?