De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quam provinciam tenuistis a praedonibus liberam[*](liberam om. H) per hosce annos? quod vectigal vobis tutum fuit? quem socium defendistis? cui praesidio classibus vestris fuistis? quam multas existimatis insulas esse desertas, quam multas aut[*](multas audistis aut p) metu relictas aut a praedonibus captas urbis esse sociorum? sed quid ego longinqua commemoro? fuit hoc quondam, fuit proprium[*](fuit proprium proprium H) populi Romani longe a domo bellare et propugnaculis imperi sociorum fortunas, non sua tecta defendere. sociis ego vestris[*](ego vestris H: ego nostris Et: vestris ego dp) mare per hosce[*](hosce Hby: hos Et) annos clausum fuisse dicam, cum exercitus vestri numquam Brundisio[*](Brundisio H: a Brundisio cett. (cf. §35)) nisi hieme summa[*](hieme summa HE: summa hieme cett.) transmiserint? qui ad vos ab exteris nationibus venirent, captos querar, cum legati populi Romani redempti sint? mercatoribus mare tutum[*](mare tutum H: tutum mare cett.) non fuisse dicam, cum duodecim secures in praedonum potestatem pervenerint?