In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

quod autem est ad introitum Ponti, id, cum tam multa ex illo mari bella emerserint, tam multa porro in Pontum invecta sint, usque ad hanc diem integrum inviolatumque servatum est. hoc tertium, quod erat Syracusis[*](quod erat Syr. abesse voluit Jacoby), quod M. Marcellus armatus et victor viderat, quod religioni concesserat, quod cives atque incolae[*](incolae Syracusani codd.: Syr. del. Bake) colere, advenae non solum visere verum etiam venerari solebant, id C. Verres[*](C. om. d) ex templo Iovis sustulit.

Vt saepius ad Marcellum[*](M. Marcellum d) revertar, iudices, sic habetote, pluris esse a Syracusanis istius adventu deos quam victoria Marcelli homines desideratos. etenim ille requisisse etiam dicitur Archimedem illum, summo ingenio hominem ac disciplina, quem cum audisset[*](eumque cum audisset pd) interfectum permoleste tulisse: iste omnia quae requisivit, non ut conservaret verum ut asportaret requisivit. iam illa quae[*](illa quia pd) leviora videbuntur ideo praeteribo, quod mensas Delphicas e marmore, crateras ex aere pulcherrimas, vim maximam vasorum Corinthiorum ex omnibus aedibus sacris abstulit Syracusis[*](Syr. abstulit pd, fort. recte).

itaque, iudices, ii qui hospites ad ea quae visenda sunt solent ducere et unum quidque ostendere,—quos illi mystagogos vocant,—conversam iam habent demonstrationem suam. nam ut ante[*](antea p (§§104, 137)) demonstrabant quid ubique esset, item nunc quid undique ablatum sit ostendunt. quid tum? mediocrine tandem dolore eos[*](eos dolore pq) adfectos esse arbitramini? non ita est, iudices, primum quod omnes religione moventur et deos patrios quos a maioribus acceperunt colendos sibi diligenter et retinendos esse arbitrantur; deinde hic ornatus, haec opera atque artificia, signa, tabulae pictae Graecos homines nimio opere delectant. itaque ex illorum querimoniis intellegere possumus[*](possimus RS) haec illis acerbissima videri quae forsitan nobis levia et contemnenda esse videantur. mihi credite, iudices,—tametsi vosmet ipsos haec eadem audire certo scio,—cum multas acceperint per hosce annos socii atque exterae nationes calamitates et iniurias, nullas Graeci homines gravius ferunt ac tulerunt quam huiusce modi spoliationes fanorum atque oppidorum.

licet iste dicat emisse se[*](emisse se vulg.: emisisse R: emisse p. Cf. De Domo, §116), sicuti solet dicere, credite hoc mihi[*](mihi hoc pG1 al.), iudices: nulla umquam civitas tota Asia et Graecia signum ullum, tabulam pictam ullam ullum[*](ullam add. Gulielmius, edd.) denique ornamentum urbis sua voluntate cuiquam vendidit; nisi forte existimatis, posteaquam iudicia severa Romae fieri desierunt, Graecos homines haec venditare coepisse, quae tum non modo non venditabant, cum iudicia fiebant, verum etiam coemebant[*](coemptabant L. Havet); aut nisi arbitramini L. Crasso, Q. Scaevolae, C. Claudio, potentissimis hominibus, quorum aedilitates ornatissimas vidimus, commercium istarum rerum cum Graecis hominibus non fuisse, iis qui post iudiciorum dissolutionem aediles facti sunt fuisse.

acerbiorem etiam scitote esse civitatibus falsam istam et simulatam emptionem quam si qui[*](si qui p: si quis d: si RS) clam surripiat aut eripiat palam atque auferat; nam turpitudinem summam esse arbitrantur referri in tabulas publicas[*](publicas om. SD al. (G3l)) pretio adductam civitatem, et pretio[*](adductam... pretio om. ex homoeoteleuto p al. (Am. J. Ph. xxvi, p. 431)) parvo, ea quae accepisset a maioribus vendidisse atque abalienasse. etenim mirandum in modum Graeci rebus istis, quas nos[*](nos om. RS) contemnimus, delectantur[*](Etenim... delectantur secl. Richter-Eberhard). itaque maiores nostri facile patiebantur haec esse apud illos[*](apud illos om. p vulg.) quam plurima: apud socios, ut imperio nostro quam ornatissimi florentissimique essent; apud eos autem quos vectigalis aut stipendiarios fecerant tamen haec relinquebant, ut illi, quibus haec iucunda sunt quae nobis levia videntur, haberent haec oblectamenta et solacia servitutis.

quid arbitramini Reginos, qui iam cives Romani sunt, merere velle ut ab iis marmorea Venus illa auferatur? quid Tarentinos, ut Europam in tauro amittant[*](in tauro sedentem pd (v, §27)), ut Satyrum qui apud illos in aede Vestae est, ut cetera? quid Thespiensis ut Cupidinis signum, propter quod unum visuntur Thespiae[*](propter... Thespiae del. Bake (§4 supra)), quid Cnidios ut venerem marmoream, quid ut pictam Coos, quid Ephesios ut Alexandrum, quid Cyzicenos ut Aiacem aut Medeam, quid Rhodios ut Ialysum, quid Atheniensis ut ex marmore Iacchum aut Paralum pictum[*](pictam Bursian) aut ex aere Myronis buculam? longum est et non necessarium commemorare quae apud quosque visenda sunt[*](sunt SDpd: sint R) tota Asia et Graecia; verum illud est quam ob rem haec[*](hoc RS) commemorem, quod existimare vos hoc volo[*](vos hoc volo p: vos om. RS al.: hoc vos volo d), mirum quendam dolorem accipere eos ex quorum urbibus haec auferantur.

atque ut ceteros omittamus, de ipsis Syracusanis cognoscite. ad quos ego cum venissem, sic primum[*](primo pd) existimabam, ut Romae ex istius amicis acceperam, civitatem Syracusanam propter Heracli hereditatem non minus esse isti amicam quam Mamertinam propter praedarum ac furtorum omnium societatem; simul et verebar ne mulierum nobilium et formosarum gratia, quarum iste arbitrio praeturam per triennium gesserat, virorumque quibuscum illae nuptae erant, nimia in istum non modo lenitudine[*](lentitudine Lamb.) sed etiam liberalitate oppugnarer, si quid ex litteris Syracusanorum conquirerem.

itaque Syracusis cum civibus Romanis eram, eorum tabulas exquirebam, iniurias cognoscebam. cum diutius in negotio[*](in eo pd) curaque fueram, ut requiescerem curamque animi remitterem, ad Carpinati[*](Carpinati p: Carpinatium RS) praeclaras tabulas[*](praeclaras tabulas secl. Kays.) revertebar, ubi cum equitibus Romanis, hominibus ex illo conventu honestissimis, illius[*](illius RS: illos pd) Verrucios, de quibus ante[*](antea pd) dixi, explicabam; a Syracusanis prorsus nihil adiumenti neque publice neque privatim exspectabam, neque erat in animo postulare. cum haec agerem, repente ad me venit Heraclius, is qui tum magistratum Syracusis habebat[*](is... habebat abesse voluit Jacoby), homo nobilis, qui sacerdos Iovis fuisset[*](fuit pd), qui honos est apud Syracusanos amplissimus. agit mecum et cum fratre[*](cum Q. fratre RS) meo ut, si nobis videretur, adiremus ad eorum senatum; frequentis[*](frequentem Ernesti) esse in curia[*](curiam RS); se iussu senatus a nobis petere ut veniremus.

primo nobis fuit dubium quid ageremus; deinde cito venit in mentem non esse vitandum illum nobis conventum et locum; itaque in curiam venimus.honorifice sane consurgitur; nos rogatu magistratus adsedimus. incipit is loqui qui et auctoritate et aetate et, ut mihi visum est, usu rerum antecedebat, Diodorus Timarchidi, cuius omnis oratio hanc habuit primo[*](primo secl. Richter-Eberhard) sententiam: senatum et populum Syracusanum moleste graviterque ferre quod ego, cum in ceteris Siciliae civitatibus senatum populumque docuissem quid iis utilitatis, quid salutis adferrem, et cum ab omnibus mandata, legatos, litteras testimoniaque sumpsissem, in illa civitate nihil eius modi facerem. respondi neque Romae in conventu Siculorum, cum a me auxilium communi omnium legationum consilio petebatur causaque totius provinciae ad me[*](ad me provinciae p) deferebatur, legatos Syracusanorum adfuisse, neque me postulare ut quicquam contra C. Verrem decerneretur in ea curia in qua inauratam C. Verris statuam viderem.

quod posteaquam dixi, tantus est gemitus factus aspectu statuae et commemoratione ut illud in curia positum monumentum scelerum non beneficiorum videretur. tum pro se quisque, quantum dicendo adsequi poterat, docere me coepit ea quae paulo ante commemoravi, spoliatam urbem, fana direpta, de Heracli hereditate, quam palaestritis concessisset, multo maximam partem ipsum abstulisse; neque postulandum fuisse ut ille palaestritas diligeret, qui etiam inventorem olei deum sustulisset; neque illam statuam esse ex pecunia publica neque publice datam, sed eos qui hereditatis diripiendae participes fuissent faciendam statuendamque curasse; eosdem Romae fuisse legatos, illius adiutores improbitatis, socios furtorum, conscios flagitiorum; eo minus mirari me oportere si illi communi legatorum voluntati et saluti Siciliae defuissent.

Vbi eorum dolorem ex illius[*](illius RS: istius p: om. d (§146)) iniuriis non modo non minorem sed prope maiorem quam Siculorum ceterorum esse cognovi, tum meum[*](tum ego meum Lamb.) animum in illos, tum[*](tum ego (egomet q) mei pq al.) mei consili negotique[*](negotii consiliique KZ) totius suscepti causam rationemque proposui, tum eos hortatus sum ut causae communi salutique ne deessent, ut illam laudationem, quam se vi ac metu coactos paucis illis diebus decresse dicebant, tollerent. itaque, iudices, Syracusani haec faciunt, istius clientes atque amici. primum mihi litteras publicas, quas in aerario sanctiore conditas habebant, proferunt; in quibus ostendunt omnia quae dixi ablata esse perscripta, et plura etiam quam ego potui dicere; perscripta autem hoc modo: quod ex aede Minervae hoc et illud abesset, quod ex aede Iovis, quod ex aede liberi—ut quisque iis rebus tuendis conservandisque[*](tuendis conservandisque prd: tuendisque R: tuendis SY (§§23, 103 supra)) praefuerat, ita perscriptum erat—cum rationem e lege[*](ex lege pd) redderent et quae acceperant[*](acceperant SDY: acceperat Rpd) tradere deberent, petisse ut sibi, quod eae[*](eae p: hae RSd) res abessent, ignosceretur; itaque omnis liberatos discessisse, et esse ignotum omnibus. quas ego litteras obsignandas publico signo deportandasque curavi.