In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

altera autem est urbs Syracusis, cui nomen Achradina est; in qua forum maximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum prytanium, amplissima est curia templumque egregium Iovis Olympii ceteraeque urbis partes, quae[*](quae om. pd) una via lata[*](lata via p) perpetua multisque transversis divisae privatis aedificiis continentur. Tertia est urbs quae, quod in ea parte Fortunae fanum antiquum fuit, Tycha nominata est; in qua gymnasium amplissimum est et complures aedes sacrae, coliturque ea pars et habitatur frequentissime. quarta autem est quae, quia postrema coaedificata est, Neapolis nominatur; quam ad summam theatrum[*](theatrum est d edd.) maximum, praeterea duo templa sunt egregia, Cereris unum, alterum Liberae, signumque Apollinis, qui Temenites vocatur, pulcherrimum et maximum; quod iste si portare potuisset, non dubitasset auferre.

nunc ad Marcellum revertar, ne haec a me sine causa commemorata esse videantur. qui cum tam praeclaram urbem vi copiisque cepisset, non putavit ad laudem populi Romani hoc pertinere, hanc pulchritudinem, ex qua praesertim periculi nihil ostenderetur, delere et exstinguere. itaque aedificiis omnibus, publicis[*](aed. publicis omnibus RSY) privatis, sacris profanis, sic pepercit quasi ad ea defendenda cum exercitu, non oppugnanda[*](oppugnanda SDY: exoppugnanda R: expugnanda pd) venisset. in ornatu urbis habuit victoriae rationem, habuit humanitatis; victoriae putabat esse multa Romam deportare quae ornamento urbi[*](urbi Naugerius, edd.: urbis codd.) esse possent, humanitatis non plane exspoliare urbem, praesertim[*](pracsertim secl. Richter, Eberh.) quam conservare voluisset.

in hac partitione ornatus non plus victoria Marcelli populo Romano adpetivit quam humanitas Syracusanis reservavit. Romam quae adportata[*](adportata (app. R) RSD: asportata pd) sunt, ad aedem honoris et virtutis itemque aliis in locis videmus. nihil in aedibus, nihil in hortis posuit, nihil in suburbano; putavit, si urbis ornamenta domum suam non contulisset, domum suam ornamento urbi futuram. Syracusis autem permulta atque egregia reliquit; deum vero nullum violavit, nullum attigit. conferte Verrem, non ut hominem cum homine comparetis, ne qua tali viro mortuo fiat iniuria, sed ut pacem cum bello, leges cum vi, forum et iuris dictionem cum ferro et armis, adventum et comitatum cum exercitu et victoria conferatis.

aedis[*](Aedis RSH: aedes d) Minervae est in Insula, de qua ante dixi; quam Marcellus non attigit, quam plenam atque ornatam reliquit; quae ab isto sic spoliata atque direpta est non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem[*](religionem RS. Gellius: religionum pd) et consuetudinis iura retineret[*](retineret p. Gellius: contineret RSH), sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur. pugna erat equestris Agathocli regis in tabulis picta praeclare; iis[*](praeclare iis Eberh., Zielinski (p. 197): praeclaris (om. iis) pd: iis (om. praeclare) codd. pler.) autem tabulis interiores templi parietes vestiebantur. nihil erat ea pictura nobilius, nihil Syracusis quod magis visendum putaretur. has tabulas M. Marcellus, cum omnia victoria illa[*](illa victoria pd) sua profana fecisset, tamen religione impeditus non attigit; iste, cum illa propter diuturnam pacem fidelitatemque populi Syracusani sacra religiosaque accepisset, omnis eas tabulas abstulit, parietes quorum ornatus tot saecula manserant, tot bella effugerant[*](manserat... effugerat pd), nudos ac deformatos reliquit.

et Marcellus qui, si Syracusas cepisset, duo templa se Romae dedicaturum voverat, is id[*](is id RH: is S pr., deinde id add. s. l.: is om. pd) quod erat aedificaturus iis rebus ornare quas ceperat noluit: Verres qui non Honori neque virtuti, quem ad modum ille, sed Veneri et Cupidini vota deberet, is Minervae templum spoliare conatus est. ille deos deorum spoliis ornari[*](ornari RH: ornare Spd (cf. v, §68)) noluit, hic ornamenta Minervae virginis in meretriciam domum transtulit. viginti et septem praeterea tabulas pulcherrime pictas ex eadem aede sustulit, in quibus erant imagines Siciliae regum ac tyrannorum, quae non solum pictorum artificio delectabant, sed etiam commemoratione hominum et cognitione formarum. ac videte quanto taetrior hic tyrannus Syracusanis[*](tyrannus Syracusanis RS: -is -is pk: Syrac. abesse voluit Jacoby) fuerit quam quisquam superiorum, quia, cum[*](quia, cum scripsi (quod cum?): quia S: quā RH (unde umquam Orelli, edd.): cum pqk (Cl. Rev. xviii, p. 211)) illi tamen ornarint[*](ornarint (ornarent H)... sustulit RSH: ornarent... sustulerit pd) templa deorum immortalium, hic etiam illorum monumenta atque ornamenta sustulit.

iam vero quid ego de valvis illius templi commemorem? vereor ne haec qui non viderunt[*](viderunt RHDp: viderunt S: viderint G1) omnia me nimis augere atque ornare arbitrentur; quod tamen nemo suspicari debet, tam esse me cupidum ut tot viros primarios velim, praesertim ex iudicum numero, qui Syracusis fuerint, qui haec viderint, esse temeritati et mendacio meo conscios. confirmare hoc liquido, iudices, possum, valvas magnificentiores, ex auro atque ebore perfectiores, nullas umquam ullo in templo[*](ullo in templo pq cod. Vrs. (ullo add. s. l. p2): illo templo RSD (in mg. v. l. ullo): ullo templo H2 (corr. ex illo) Z: ullo in tempore d) fuisse. incredibile dictu est quam multi Graeci de harum valvarum pulchritudine scriptum reliquerint. nimium forsitan haec illi mirentur atque efferant; esto; verum tamen honestius est rei publicae nostrae, iudices, ea quae illis pulchra esse videantur imperatorem nostrum in bello reliquisse quam praetorem in pace abstulisse. ex ebore diligentissime perfecta argumenta erant in valvis; ea detrahenda curavit omnia. Gorgonis os pulcherrimum cinctum anguibus revellit atque abstulit, et tamen indicavit se non solum artificio sed etiam pretio quaestuque duci; nam bullas aureas omnis ex iis valvis, quae erant multae et graves, non dubitavit auferre; quarum iste non opere delectabatur sed pondere. itaque eius modi valvas reliquit ut quae olim ad ornandum templum erant maxime nunc tantum ad claudendum[*](cludendum RS) factae esse videantur.

etiamne gramineas hastas—vidi enim vos in hoc nomine, cum testis diceret[*](cum testes dicerent p), commoveri: quod erat[*](erat codd.: erant edd.: quod... satis esset del. W. Meyer) eius modi ut semel vidisse satis esset, (in quibus neque manu factum quicquam neque pulchritudo erat ulla, sed tantum magnitudo incredibilis de qua vel audire satis esset, nimium videre plus quam semel,) etiam[*](etiamne pd) id concupisti?

nam Sappho quae sublata de prytanio est dat tibi iustam excusationem, prope ut concedendum atque ignoscendum esse[*](esse om. p) videatur. Silanionis opus tam perfectum, tam elegans, tam elaboratum quisquam non modo privatus sed populus potius haberet quam homo elegantissimus atque eruditissimus, Verres? nimirum contra dici nihil[*](nil Zielinski, p. 178) potest. nostrum enim unus quisque, qui tam beati quam iste est[*](est om. pq) non sumus, tam delicati esse non possumus, si quando aliquid istius modi videre volet, eat ad aedem felicitatis, ad monumentum Catuli, in porticum Metelli, det operam ut admittatur in alicuius istorum Tusculanum, spectet forum ornatum, si quid iste suorum aedilibus commodarit: Verres haec habeat domi, Verres ornamentis[*](ornamentis d: ornamentum RS: ornamentorum Kays.) fanorum atque oppidorum habeat plenam domum, villas refertas. etiamne huius operari studia ac delicias, iudices, perferetis? qui ita natus, ita educatus est, ita factus et animo et corpore ut multo appositior ad ferenda quam ad auferenda signa esse videatur.

atque haec Sappho sublata quantum desiderium sui reliquerit, dici vix potest. nam cum ipsa fuit egregie facta, tum epigramma Graecum pernobile incisum est in basi, quod iste eruditus homo et Graeculus, qui haec subtiliter iudicat, qui solus intellegit, si unam litteram Graecam scisset, certe non[*](non codd., del. Garatoni, Nohl, Luterbacher: una Herelius, edd. (Cl. Rev. xviii. 211)) sustulisset. nunc enim quod scriptum[*](inscriptum pd (§103 supra)) est inani in basi declarat quid fuerit, et id ablatum indicat. quid? signum Paeanis ex aede Aesculapi praeclare factum, sacrum ac religiosum, non sustulisti? quod omnes propter pulchritudinem visere, propter religionem colere solebant. quid? ex aede liberi simulacrum Aristaei non tuo imperio palam ablatum est?

quid? ex aede Iovis religiosissimum simulacrum Iovis imperatoris, quem Graeci Vrion[*](urion S: uriom corr. urion R) nominant, pulcherrime factum nonne abstulisti? quid? ex aede Liberae[*](Liberi p et in mg. D) agninum[*](agninum scripsi: parinum codd. (paruum G, et in mg. D): porcinum Georges: aprinum Schlenger: porinum (pw/rinon) Fröhner: puerinum Richter: paninum Halm) caput illud pulcherrimum, quod visere solebamus, num[*](num ed. Asc.: non RSċ om. d) dubitasti tollere[*](Quid?... tollere del. Ernesti)? atque ille Paean sacrificiis anniversariis simul cum Aesculapio apud illos colebatur; Aristaeus, qui ut Graeci ferunt, liberi filius[*](ut Graeci ferunt, Liberi filius del. Ernesti) inventor olei esse dicitur, una cum libero patre apud illos eodem erat in templo in consecratus.

Iovem autem imperatorem quanto honore suo templo fuisse arbitramini? conicere potestis, si recordari volueritis quanta religione fuerit eadem specie ac forma signum illud quod ex Macedonia captum[*](captum p al.: capud R: cap S) in Capitolio posuerat T. Flamininus[*](T. add. Eberhard)[*](Flaminius codd.). etenim tria ferebantur in orbe terrarum signa Iovis imperatoris uno in genere pulcherrime facta, unum illud Macedonicum quod in Capitolio vidimus[*](videmus codd.), alterum in Ponti ore et angustiis, tertium quod Syracusis ante Verrem praetorem fuit. illud Flamininus ita ex aede sua sustulit ut in Capitolio, hoc est in terrestri domicilio Iovis poneret.