In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

primum edictum, iudices, audite[*](audite iudices O (§80 infra)) praeclarum: quantum decumanus edidisset aratorem sibi decumae dare oportere, ut tantum arator decumano dare cogeretur. quo modo? quantum poposcerit Apronius, dato. quid est hoc? utrum praetoris institutum in socios an in hostis victos insani edictum atque imperium tyranni? ego tantundem dabo[*](tantundem dabo V (cf. §201 infra): tantum dem p Lamb. edd.: tantundem rell.) quantum ille poposcerit? poscet omne quantum exaravero. quid omne? plus immo etiam, inquit, si volet. quid tum? quid censes? aut dabis aut contra edictum fecisse damnabere. per deos immortalis, quid est hoc? veri enim simile[*](enim simile VcO: simile enim p rell.) non est.

sic mihi persuadeo, iudices, tametsi omnia in istum hominem convenire putetis, tamen hoc vobis falsum videri. ego enim, cum hoc tota Sicilia diceret, tamen adfirmare non auderem, si haec edicta non ex ipsius tabulis totidem verbis recitare possem, sicuti faciam. da, quaeso, scribae, recitet[*](scribae: recitet edd. praeter Muellerum) ex codice professionem. recita. EDICTVM DE PROFESSIONE[*](ex codice professione r edictum de professionem V: profess. rectia om. O: lacunam habent p). negat me recitare totum; nam id significare nutu videtur. quid praetereo? an illud, ubi caves tamen Siculis et miseros respicis aratores? dicis enim te in decumanum, si plus abstulerit quam debitum sit, in octuplum iudicium daturum[*](daturum VO: daturum esse rell. (prob. Zielinski, p. 195)). nihil mihi placet praetermitti; recita hoc quoque quod postulat totum. recita[*](ċRċ ( = Recita) Vp2: om. O rell. (ċRċ edictum de iudicio in octuplum, ut V, ita suppl. in vers. vac. p2 q2)). EDICTVM DE IVDICIO IN OCTVPLVM. Iudicio ut arator decumanum persequatur? miserum atque iniquum! ex agro homines traducis[*](traducis VOpq: miserum... traduci vulg.) in forum, ab aratro ad subsellia, ab usu rerum rusticarum[*](rusticarum rerum O) ad insolitam litem atque iudicium?

cum omnibus in aliis vectigalibus, Asiae Macedoniae Hispaniae Galliae Africae Sardiniae, ipsius Italiae quae vectigalia sunt —cum in his, inquam, rebus omnibus[*](omnibus om. V) publicanus[*](aut O1 Mueller) petitor ac pignerator, non ereptor neque possessor soleat esse, tu de optimo, de iustissimo, de honestissimo genere hominum, hoc est de aratoribus, ea iura constituebas quae omnibus aliis essent contraria? Vtrum est aequius, decumanum petere an aratorem repetere? iudicium integra re an perdita fieri? eum qui manu quaesierit, an eum qui digito sit licitus[*](sit licitus Vq (prob. Ziel. l.c.): licitus sit rell.) possidere? quid? qui singulis iugis arant, qui ab opere ipsi non recedunt,—quo in numero magnus ante te praetorem numerus ac[*](ac VO: om. p rell.) magna multitudo Siculorum fuit,— quid facient cum dederint Apronio quod poposcerit? relinquent arationes, relinquent Larem familiarem suum? venient Syracusas, ut te praetore videlicet aequo iure Apronium, delicias ac vitam tuam, iudicio recuperatorio persequantur?

verum esto: reperietur aliqui[*](aliqui VO: aliquis p rell.) fortis et experiens arator, qui, cum tantum dederit decumano quantum ille deberi dixerit, iudicio repetat et poenam octupli persequatur: exspecto vim edicti, severitatem praetoris: faveo aratori, cupio octupli damnari Apronium. quid tandem postulat arator? nihil nisi ex edicto iudicium in octuplum. quid Apronius? non recusat. quid praetor? iubet recuperatores reicere. 'decurias scribamus[*](exscribamus cO).' quas decurias? 'de cohorte mea reicies,' inquit. 'quid? ista cohors[*](cohors ista V) quorum hominum est?' Volusi haruspicis et Corneli medici et horum canum quos tribunal meum vides lambere; nam de conventu nullum umquam iudicem nec recuperatorem dedit; iniquos decumanis aiebat omnis esse[*](aiebat omnis esse V: esse aiebat omnes esse O: esse aiebat omnes ck (non p): omnes dicebat esse p) qui ullam agri glebam possiderent. veniendum erat ad eos contra Apronium qui nondum[*](nondum VO: nondum etiam p rell.) Aproniani convivi crapulam exhalassent. O praeclarum et commemorandum iudicium! o severum edictum! o tutum perfugium aratorum!

atque ut intellegatis cuius modi ista iudicia in octuplum, cuius modi istius de cohorte recuperatores existimati sint, sic attendite. ecquem putatis decumanum[*](decumanum putatis O), hac licentia permissa ut tantum ab aratore quantum poposcisset auferret, plus quam deberetur poposcisse? considerate cum vestris animis vosmet ipsi ecquem putetis, praesertim cum id non solum avaritia[*](avaritia VcO: sine avaritia p rell.) sed etiam imprudentia accidere potuerit. multos necesse est. at ego omnis dico plus, ac multo plus[*](ac multo plus VcO: om. rell. (habet p omnis plus quam dec. abst. mediis omissis)), quam decumam[*](decumam VO: -as p rell.) abstulisse. cedo mihi unum ex triennio praeturae tuae qui octupli damnatus sit. damnatus? immo vero in quem iudicium ex edicto tuo postulatum sit. nemo erat videlicet aratorum qui iniuriam sibi factam queri posset, nemo decumanorum qui grano amplius sibi quam[*](sibi quam Vp rell.: quam sibi O) deberetur deberi professus esset. immo vero contra rapiebat et asportabat quantum a quoque volebat Apronius, omnibus autem locis aratores spoliati ac vexati querebantur; neque tamen ullum iudicium reperietur.

quid est hoc? tot[*](tot (ante viri) cO: om. rell.) viri fortes honesti gratiosi, tot Siculi, tot equites Romani, ab homine nequissimo ac turpissimo laesi poenam octupli sine ulla dubitatione commissam non persequebantur? quae causa, quae ratio est? una illa, iudices, quam videtis, quod ultro etiam inlusos se et inrisos[*](irrisos cOk: irritos p rell.) ab iudicio discessuros videbant. etenim quod esset iudicium, cum ex Verris turpissimo flagitiosissimoque comitatu tres recuperatorum nomine adsedissent adseculae istius, non a patre ei traditi sed a meretricula commendati?

ageret videlicet causam arator; nihil sibi frumenti ab Apronio relictum, bona sua etiam direpta, se pulsatum verberatumque diceret; conferrent viri boni capita, de comissatione loquerentur inter se ac de mulierculis, si quas a praetore abeuntis possent deprehendere; res agi videretur. surrexisset Apronius, nova dignitas publicani, non ut decumanus squaloris plenus ac pulveris, sed unguentis oblitus, vino vigiliisque languidus; omnia primo motu ac spiritu suo vini unguenti corporis odore complesset. dixisset haec quae volgo dicere solebat, non se decumas emisse, sed bona fortunasque aratorum, non se decumanum esse Apronium, sed Verrem alterum dominum illorum ac tyrannum. quae cum dixisset, illi viri optimi[*](viri optimi optiliu O: viri auct. Halm. secl. Kays.) de cohorte istius recuperatores non de absolvendo Apronio deliberarent, sed quaererent ecquo modo petitorem ipsum Apronio condemnare possent[*](condemnare possent cOq: condemnarent pk).

hanc tu licentiam diripiendorum aratorum cum decumanis, hoc est cum Apronio permisisses, ut quantum vellet posceret, quantum poposcisset auferret, hoc tibi defensionis ad iudicium tuum comparabas, habuisse te edictum recuperatores daturum in octuplum[*](in octuplum daturum O)? si mehercule[*](mehercules O (§46 infra)) ex omni copia conventus Syracusani, splendidissimorum honestissimorumque hominum[*](hon. hominum cO: hom. hon. p rell.), faceres potestatem aratori non modo reiciendi sed etiam sumendi recuperatores, tamen[*](tamen codd. praeter O (iam)) hoc novum genus iniuriae ferre nemo posset, te, cum tuos omnis fructus publicano tradidisses et rem de manibus amisisses, tum bona tua repetere ac persequi lite atque iudicio.

cum vero verbo iudicium sit in edicto, re quidem vera[*](re vera quidem O) tuorum comitum, hominum nequissimorum, conlusio cum decumanis, sociis tuis atque adeo procuratoribus, tamen audes ullius mentionem iudici[*](ment. iudici Opk (prob. Ziel. p. 195): iud. ment. rell.) facere? praesertim cum id non modo oratione mea sed etiam re ipsa refellatur, quod in tantis incommodis aratorum iniuriisque decumanorum nullum ex isto praeclaro edicto non modo factum sed ne postulatum quidem iudicium invenitur[*](quod... invenitur cO: cum... inveniatur p rell.).

erit tamen in aratores lenior quam videtur. nam qui in decumanos octupli iudicium se daturum edixit, idem habuit in edicto se in aratorem in quadruplum daturum. quis hunc audet dicere aratoribus infestum aut inimicum fuisse? quanto lenior est quam in publicanum! edixit ut, quod decumanus edidisset sibi dari oportere, id ab aratore magistratus Siculus exigeret. quid est reliqui[*](est reliqui c F p rell.: reliqui est O) iudici quod in aratorem dari possit[*](possit O: posset rell. (iii, §140))? 'non malum est,' inquit, 'esse istam formidinem, ut, cum exactum sit ab aratore, tamen ne se commoveat reliquus metus iudici sit.' si iudicio vis a me exigere, remove Siculum magistratum: si hanc vim adhibes, quid opus est iudicio? quis porro erit quin[*](quin pk: qui O: qui non rell.) malit decumanis tuis dare quod poposcerint, quam ab adseculis tuis quadruplo[*](quadruplo cO: quadrupli rell.) condemnari?

illa vero praeclara est clausula edicti, quod omnium controversiarum quae essent inter aratorem et decumanum, si uter velit, edicit se recuperatores daturum. primum quae potest esse controversia, cum is qui petere debet aufert, et cum is non quantum debetur sed quantum commodum est aufert, ille autem unde ablatum est iudicio suum recuperare nullo modo potest? deinde in hoc homo luteus etiam callidus ac veterator esse vult, quod ita scribit, SI VTER VOLET[*](velit Oq), RECVPERATORES DABO. quam lepide se furari putat! Vtrique facit potestatem, sed utrum ita scripserit, 'si uter volet' an 'si decumanus volet[*](dec. velit O),' nihil interest; arator enim tuos istos recuperatores numquam volet.

quid? illa cuius modi sunt quae ex tempore ab Apronio admonitus edixit? Q. Septicio, honestissimo equite Romano, resistente Apronio et adfirmante se plus decuma non daturum, exoritur peculiare edictum repentinum, ne quis frumentum de area tolleret antequam cum decumano pactus esset. ferebat hanc quoque iniquitatem septicius et imbri frumentum corrumpi in area patiebatur, cum illud edictum repente uberrimum et quaestuosissimum nascitur, ut an te Kalendas Sextilis omnis decumas ad aquam deportatas haberent.