In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

iste cum respondisset ea se libenter fecisse operasque Carpinati magno opere[*](magno opere C: magnopere pb al. (i, §27: ii, §28)) laudasset, dat amico suo cuidam negotium, qui tum magister erat eius societatis, ut diligenter caveret atque prospiceret ne quid esset in litteris sociorum quod contra caput suum aut existimationem[*](caput suum aut exist. CO1: suum caput atque exist. pb rell.) valere posset. itaque ille multitudine sociorum remota decumanos convocat, rem defert. statuunt illi atque decernunt ut eae[*](eae C: he Opqb) litterae quibus existimatio C. Verris laederetur removerentur, operaque daretur ne ea res C. Verri fraudi esse posset.

si ostendo hoc decrevisse[*](decrevisse COb: decresse pk) decumanos, si planum facio hoc decreto remotas esse litteras, quid exspectatis amplius? possumne magis rem[*](magis rem COp al.: rem magis b edd.) iudicatam adferre, magis reum condemnatum in iudicium adducere? at quorum iudicio condemnatum! nempe eorum quos ii qui severiora iudicia desiderant arbitrantur[*](arbitrentur (arbitrarentur b) res iudicari codd. praeter CO) res iudicare oportere publicanorum iudicio[*](publ. iud. secl. Bake (Ziel. p. 194)); quos videlicet nunc populus iudices poscit, de quibus, ut eos iudices habeamus, legem ab homine non nostri generis, non ex equestri loco profecto, sed nobilissimo

promulgatam videmus; decumani, hoc est principes et quasi senatores publicanorum, removendas de medio litteras censuerunt. habeo ex iis[*](ex his COb) qui adfuerunt quos producam, quibus hoc committam, homines honestissimos ac locupletissimos, istos ipsos[*](istos ipsos CO: istos p rell.) principes equestris ordinis, quorum splendore vel maxime istius[*](istius C rell.: illius edd.) qui legem promulgavit oratio et causa nititur[*](nititur CO: nitetur p rell.). venient[*](Venient edd.: veniunt Cp rell.: veniant Ob (sed dicent codd. omnes)) in medium, dicent quid statuerint; profecto, si recte homines novi, non mentientur; litteras enim communis de medio removere potuerunt, fidem suam et religionem removere non possunt. ergo equites Romani, qui te suo iudicio condemnarunt, horum iudicio condemnari[*](Romani qui... condemnari CO1: mance rell. Romani te suo iudicio condemnari, mediis omissis)[*](condemnari CO1: mance rell. Romani te suo iudicio condemnari, mediis omissis) noluerunt: vos[*](vos om. CO) nunc utrum illorum iudicium an voluntatem sequi malitis, considerate.

at[*](At C rell. praeter Ob (ac)) vide quid te amicorum tuorum studium, quid tuum consilium, quid sociorum voluntas adiuvet. dicam paulo promptius[*](promptius CO: amplius p rell.); neque enim iam vereor ne quis hoc me magis accusatorie quam libere dixisse arbitretur. si istas litteras non decreto decumanorum magistri removissent, tantum possem in te dicere quantum in litteris invenissem: nunc decreto isto facto litterisque remotis tantum mihi licet dicere quantum possum, tantum iudici suspicari quantum velit. dico te maximum pondus auri argenti eboris purpurae, plurimam vestem Melitensem, plurimam stragulam, multam Deliacam supellectilem, plurima vasa Corinthia, magnum numerum frumenti, vim mellis maximam Syracusis exportasse; his pro rebus quod portorium non esset datum, litteras ad socios misisse L. Canuleium, qui in portu operas daret. satisne magnum crimen hoc[*](crimen hoc CO: hoc crimen p rell.) videtur?

nullum, opinor, maius. qui defendet[*](qui defendet CO: quid defendit p rell.: qui id def. edd. recc. (i; §116)) Hortensius? postulabit ut litteras Canulei proferam? crimen eius modi nisi litteris confirmetur inane esse dicet? clamabo litteras remotas esse de medio, decreto sociorum erepta mihi esse istius indicia ac monumenta furtorum. aut hoc contendat numquam esse factum, aut omnia[*](omnium CO: omnia mea H. A. Koch) tela excipiat necesse est. negas esse factum? placet ista mihi[*](ista mihi Cp: mihi ista Ob rell.) defensio, descendo; aequa enim contentio[*](contentio COp: conditio p corr. et rell.), aequum certamen proponitur. producam testis, et producam pluris eodem tempore[*](eo tempore CO); quoniam tum cum actum est una fuerunt, nunc quoque una sint[*](una sint Cpq al.: una adsint O1 edd.); cum interrogabuntur, obligentur non solum iuris iurandi atque existimationis periculo, sed etiam communi inter se conscientia.

si planum fit hoc ita quem ad modum dico esse factum, num[*](num Cp (unum O1): non b rell.) poteris dicere, Hortensi, nihil in istis fuisse litteris quod Verrem laederet? non modo id non dices, sed ne illud quidem tibi dicere licebit, tantum quantum ego dicam non fuisse. ergo hoc vestro consilio et gratia perfecistis, ut, quem ad modum paulo ante dixi, et mihi[*](et mihi Cp rell.: mihi O1) summa facultas ad accusandum daretur, et iudici[*](et iudici p: iudici CO1) libera potestas ad credendum[*](cernendum CO1).

quod cum ita sit, nihil fingam tamen. meminero me non sumpsisse quem accusarem, sed recepisse quos[*](quos CO: quod p rell.) defenderem; vos ex me causam non a me prolatam, sed ad me delatam audire oportere; me Siculis satis esse facturum si quae cognovi in Sicilia, quae accepi ab ipsis, diligenter exposuero, populo Romano si nullius vim, nullius[*](vim nullius om. CO) potentiam pertimuero, vobis si facultatem vere atque honeste iudicandi fide et diligentia mea fecero, mihimet si[*](mihimet si COpq: mihi in eo si rell.) ne minimum quidem de meo curriculo vitae, quod mihi semper propositum fuit, decessero.

quapropter nihil est quod metuas ne quid in te confingam: etiam quod laetere habes. multa enim quae scio a te[*](a te CO: abs te p rell.) esse commissa, quod aut nimium turpia aut parum credibilia sunt, praetermittam. tantum agam de hoc toto nomine[*](nomine codd.: crimine Bake, Cobet ut iam scire possis CO: ut eam scire possitis p rell.) societatis. Vt iam scire possis, quaeram decretumne sit. cum id invenero[*](quaeram.... invenero s.l. p2), quaeram remotaene sint litterae. cum id quoque constabit, vos iam hoc me[*](iam hoc me p: hoc om. b (vos iam me): me iam hoc CO) tacito intellegetis: si illi qui hoc istius causa decreverunt equites Romani[*](et 17 eq. Rom. secl. Bake, Kays.) nunc idem in eum iudices essent, istum sine dubio condemnarent, de quo litteras eas quae istius furta indicarent et ad se missas et suo[*](missas esse suo CO) decreto remotas scirent esse. quem igitur ab iis equitibus Romanis, qui istius causa cupiunt omnia, qui ab eo benignissime tractati sunt, condemnari necesse esset, is a vobis, iudices, ulla via[*](via Cpq: vi rell.) aut ratione absolvi potest[*](potest pb vulg. (prob. Ziel. p. 194): potuit CO: poterit Halm (§105 supra))?

ac ne forte ea, quae remota de medio atque erepta nobis sunt, omnia ita condita fuisse atque ita abdita[*](abdite Cbd, fort. recte) latuisse videantur ut haec[*](haec CO: hac p rell.) diligentia, quam ego a me exspectari maxime puto, nihil eorum investigare[*](investigari Cb), nihil adsequi potuerit, —quae consilio aliquo aut ratione inveniri potuerunt inventa sunt, iudices: manifestis in rebus hominem iam teneri videbitis[*](teneri videbitis pb vulg. (prob. Ziel. l.c.): videbitis teneri CO). nam quod in publicanorum causis vel plurimum aetatis meae versor vehementerque illum ordinem observo, satis commode mihi videor eorum consuetudinem usu tractandoque cognosse.

itaque ut hoc comperi, remotas esse litteras societatis, habui rationem eorum annorum per quos iste in Sicilia fuisset; dein[*](dein C (domi O): deinde p rell.) quaesivi, quod erat inventu facillimum, qui per eos[*](eos CO: eosdem p rell.) annos magistri illius societatis fuissent, apud[*](apud CO: et apud pq al.) quos tabulae fuissent. sciebam enim hanc magistrorum qui tabulas haberent consuetudinem esse, ut, cum tabulas novo magistro traderent, exempla litterarum ipsi habere non nollent. itaque ad L. Vibium, equitem Romanum, virum primarium, quem reperiebam magistrum[*](magistratum CO) fuisse eo ipso anno qui mihi maxime quaerendus erat, primum veni. sane homini praeter opinionem improviso incidi. scrutatus sum quae potui et quaesivi omnia: inveni duos solos libellos a L. Canuleio missos sociis ex portu Syracusis, in quibus erat scripta ratio[*](scripta ratio codd.: ratio scripta b vulg.) mensuum[*](mensuum qk: mensum Cp (prob. Luterbacher): mensium Ob edd. (§§184, 188)) complurium rerum exportatarum istius nomine sine portorio: itaque obsignavi statim.

non[*](Non addidi (ante verum tantum l. 20): nec Hotom.) erat haec[*](erat haec (sc. ratio) scripsi: erant haec Cb: erat (om. haec) O) ex eodem[*](ex eodem (exeo dē Cp) genere COp al.: ex eo gen. b: ex eo quidem genere Halm) genere quod ego maxime genus ex sociorum litteris reperire cupiebam; verum tantum inveni, iudices, quod apud vos quasi exempli causa proferre possem. sed tamen quicquid erit in his libellis, quantulumcumque[*](quantulum CO1: quantulumque pk) videbitur esse, hoc quidem certe manifestum erit: de ceteris ex hoc coniecturam facere debebitis. recita mihi, quaeso, hunc primum libellum, deinde illum alterum. LIBELLI CANVELIANI. non quaero unde cccc amphoras mellis habueris, unde tantum Melitensium[*](tantum Melitensium cO: tantam Melitensem vestem p rell.), unde L tricliniorum lectos, unde tot candelabra; non, inquam, iam quaero unde haec habueris, sed quo tantum tibi opus fuerit, id quaero. omitto[*](Omitto O1q: mitto p rell.) de melle, sed tantumne[*](tantumne p rell.: tantum O) Melitensium, quasi etiam amicorum uxores, tantum lectorum, quasi omnium istorum villas ornaturus esses?

et[*](Et O1: om. rell.) cum haec paucorum mensuum[*](mensum C: mensium edd.) ratio in his libellis sit, facite ut vobis trienni totius veniat in mentem. sic contendo, ex his parvis libellis[*](libellis parvis O) apud unum magistrum societatis repertis vos iam coniectura adsequi posse cuius modi praedo iste in illa provincia fuerit, quam multas cupiditates, quam varias, quam infinitas habuerit, quantam pecuniam non solum numeratam, verum etiam in huiusce modi[*](in huiuscemodi p (eius- O): in huiusmodi qr: huiuscemodi in edd.) rebus positam confecerit; quae vobis alio loco planius explicabuntur.

nunc hoc attendite. his exportationibus quae recitatae sunt scribit HS cx[*](HS DC cO1) socios perdidisse ex vicensima portori Syracusis. pauculis igitur mensibus, ut hi pusilli et contempti libelli indicant, furta praetoris, quae essent HS ZZZcc[*](ċ∞ċccċ cO: duodecies p rell.), ex uno oppido solo exportata sunt. cogitate nunc,—cum illa Sicilia sit, hoc est insula quae undique exitus maritimos habeat,—quid ex ceteris locis exportatum putetis, quid Agrigento, quid Lilybaeo, quid Panhormo, quid Thermis, quid Halaesa, quid Catina, quid ex ceteris oppidis, quid vero Messana, quem iste sibi locum maxime tutum esse[*](esse O: om. rell.) arbitrabatur, ubi animo semper soluto liberoque erat, quod sibi iste Mamertinos delegerat ad quos omnia quae aut diligentius servanda aut occultius exportanda erant deportaret. his inventis libellis ceteri remoti et diligentius sunt reconditi; nos tamen, ut omnes intellegant hoc nos sine cupiditate agere, his ipsis libellis contenti sumus.

nunc ad sociorum tabulas accepti et expensi, quas removere honeste nullo modo potuerunt, et ad amicum tuum Carpinatium revertemur. inspiciebamus Syracusis a Carpinatio confectas tabulas societatis, quae significabant multis nominibus eos homines versuram a Carpinatio fecisse qui pecunias Verri dedissent; quod[*](quod cO1: om. rell.) erit vobis luce clarius, iudices, tum[*](iud. tum Opq: tum om. d) cum eos ipsos produxero qui dederunt; intellegetis enim illa tempora per quae, cum essent in periculo, pretio sese redemerunt cum societatis tabulis non solum consulibus verum etiam mensibus convenire.

cum haec[*](haec p vulg.: hoc O (ex hec, credo, §189 infra)) maxime cognosceremus et[*](et Opq: et iam vulg.) in manibus tabulas haberemus, repente aspicimus lituras eius modi[*](eius modi Ern., Schuetz. auctt. secl. Kayser) quasi quaedam vulnera tabularum recentia. statim suspicione offensi ad ea ipsa nomina oculos animumque transtulimus. erant acceptae pecuniae C. VERRVCIO[*](C. Verrucio O: a C. Verr. p rell.) C. F.[*](C. F. cO: om. p rell.), sic tamen ut usque ad alterum R litterae constarent integrae, reliquae omnes essent in litura; alterum, tertium, quartum, permulta erant eiusdem modi[*](eiusdem modi cO: om. rell.) nomina. cum manifesto[*](manifesto scripsi (manif. teneretur: cf. Cluent. §20): manifesta codd.) res flagitiosa[*](flagitiosa O: tum (tam?) flagit. rell., cum flagit. Hotom.) litura[*](litura cO: om. rell.) tabularum atque insignis turpitudo teneretur[*](Sed v. Cl. Rev. xviii. 25. Coniecerat Mueller Cum manifesto res flagitiosa atque insignis turp. teneretur fort. recte), quaerere incipimus[*](incepimus O) de Carpinatio quisnam is esset Verrucius quicum tantae pecuniae rationem haberet. haerere homo, versari[*](versari cO: aversari, advers. rell.), rubere. quod lege excipiuntur tabulae publicanorum quo minus Romam deportentur, ut res quam maxime clara et[*](et O: ac p vulg.) testata esse posset, in ius ad Metellum Carpinatium voco tabulasque societatis in forum defero[*](defert cO1). fit maximus concursus hominum, et, quod erat Carpinati nota cum isto praetore societas ac faeneratio, summe exspectabant omnes quidnam[*](quidnam cO: quid p rell.) in tabulis teneretur.

rem ad Metellum defero, me tabulas perspexisse sociorum; in his tabulis magnam rationem C. Verruci permultis nominibus esse, meque hoc perspicere ex consulum mensuumque[*](mensumque c (§184 supra)) ratione, hunc Verrucium neque ante adventum C. Verris neque post decessionem quicquam cum Carpinatio rationis habuisse; postulo ut mihi respondeat qui sit is[*](is Op: iste edd.) Verrucius, mercator an negotiator[*](an negotiator cO: om. rell.) an arator an pecuarius, in Sicilia[*](in Sic. VcO1: ex Sic. p rell.) sit an iam decesserit. clamare omnes ex conventu neminem umquam in Sicilia fuisse Verrucium. ego instare ut mihi responderet quis[*](quis (qui O) esset ubi esset VcO: ubi esset quis esset p rell.) esset, ubi esset, unde esset; cur servus societatis qui tabulas conficeret[*](conficeret O1: confecerit p rell.) semper[*](semper om. V) in Verruci nomine certo ex loco mendosus esset.

atque haec[*](hoc O (§187 supra)) postulabam, non quo illum cogi putarem oportere ut ad ea[*](ad ea V: ea rell.) mihi responderet invitus, sed ut omnibus istius furta, illius flagitium, utriusque audacia perspicua esse posset. itaque illum in iure metu conscientiaque peccati mutum atque exanimatum ac vix vivum relinquo, tabulas in foro summa hominum frequentia exscribo; adhibentur in scribendo[*](scribendo V Arus. Mess.: exscribendo p rell.) ex[*](ex V: et O: de p vulg. (ii §24: Am. J. Ph. xxvi, p. 420)) conventu viri primarii, litterae lituraeque omnes adsimulatae et[*](et V: om. p rell.) expressae de tabulis in libros transferuntur.

haec omnia summa cura et diligentia recognita et collata et ab hominibus honestissimis obsignata sunt. si Carpinatius mihi tum respondere noluit, responde tu mihi nunc[*](tu mihi nunc O: tu om. V: mihi nunc tu pb ed. Rom.: nunc tu mihi r), Verres, quem esse hunc tuum paene gentilem Verrucium putes. fieri non potest ut, quem video te praetore in Sicilia fuisse et quem ex ipsa ratione intellego locupletem fuisse, eum tu in tua provincia non cognoveris[*](cognoveris O1: cognoris Vp rell.). atque adeo, ne hoc aut[*](ne hoc aut VcOp: hoc ne b rell.) longius aut obscurius esse possit, procedite in medium atque[*](atque VcO: om. p rell.) explicate descriptionem imaginemque tabularum, ut omnes mortales[*](mortales om. V) istius avaritiae non iam vestigia sed ipsa cubilia videre possint. Liber explicetur[*](Liber explicetur c: liber explicatur pq, punctis subscr. r: om. Vb: del. edd.).

videtis Verrucium? videtis primas litteras[*](litteras primas V) integras? videtis extremam partem nominis[*](extr. part. nominis del. Hartman), codam[*](codam Vcp: quodam Ob: caudam k) illam Verrinam[*](Verrinam Maius e V (Verrisnam): Verris p rell.) tamquam in luto demersam esse in litura? sic habent se tabulae, iudices, ut videtis. quid exspectatis, quid quaeritis amplius? tu ipse, Verres, quid sedes, quid moraris? nam aut exhibeas nobis Verrucium necesse est aut te Verrucium esse fateare. laudantur[*](Laudentur V) oratores veteres, Crassi illi et Antonii, quod crimina diluere dilucide, quod copiose reorum causas defendere solerent[*](solerent cO: solebant p rell.): nimirum illi non ingenio solum his patronis, sed fortuna etiam praestiterunt. nemo enim tum ita peccabat ut defensioni locum non relinqueret; nemo ita[*](tum ita p rell.: ita tum O: ita om. b) vivebat ut nulla eius vitae pars summae turpitudinis esset expers; nemo ita in manifesto peccato[*](peccatu Gell.) tenebatur ut, cum impudens fuisset in facto, tum impudentior videretur si negaret.

nunc vero quid faciat Hortensius[*](Hortensius patronus O; sed v. Gell. vii. 16)? avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? at hominem flagitiosissimum libidinosissimum nequissimumque defendit. an ab hac eius[*](illius O1) infamia nequitia[*](ac nequitia Muell.: infam. nequissima k) vestros[*](nostros O) animos in aliam partem fortitudinis commemoratione traducat? at homo inertior, ignavior, magis vir inter mulieres, impura inter viros muliercula proferri non potest. at mores commodi. quis contumacior, quis inhumanior, quis superbior? at haec sine cuiusquam malo. quis acerbior, quis insidiosior, quis crudelior umquam fuit? in hoc homine atque in eius modi causa quid facerent omnes Crassi et Antonii? tantum, opinor, Hortensi: ad causam[*](ad causam cO1: ad hanc causam p rell.) non accederent neque in alterius impudentia sui pudoris existimationem amitterent. liberi enim ad causas solutique veniebant, neque committebant[*](neque committebant p2 s.l.) ut, si impudentes in defendendo esse noluissent[*](voluissent cOq al.), ingrati in deserendo existimarentur.