In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

Romam ut ex Sicilia redii, cum iste atque istius amici[*](cum comites istius atque amici Nonius), homines lauti et urbani, sermones eius modi[*](eius modi D al. p: huius modi b rell. (Div. §38; ii, §§56, 60)) dissipassent, quo[*](quo pbK: quos DG1Z: per quos G2) animos testium retardarent, me magna pecunia a vera accusatione esse deductum, tametsi probabatur nemini, quod et ex Sicilia testes erant ii qui quaestorem me in provincia cognoverant, et hinc homines maxime inlustres, qui, ut ipsi noti sunt, sic nostrum unum quemque optime norunt, tamen usque eo timui ne quis de mea fide atque integritate dubitaret donec ad reiciundos iudices venimus. sciebam in reiciundis[*](reiciendis p) iudicibus non nullos memoria nostra pactionis suspicionem non vitasse, cum in ipsa[*](ipsa in q) accusatione eorum industria ac diligentia probaretur.

ita reieci iudices ut hoc constet, post hunc statum rei publicae[*](statum p. r. pb) quo nunc utimur simili splendore et dignitate consilium nullum fuisse. quam iste laudem communem sibi ait esse[*](sibi ait esse DYp: sibi esse ait K: ait sibi esse bd) mecum; qui cum P. Galbam iudicem reiecisset, M. Lucretium retinuit, et cum eius patronus ex eo quaereret cur suos familiarissimos, Sex. Peducaeum, Q. Considium, Q. Iunium reici passus esset, respondit 'quod eos in iudicando nimium sui iuris sententiaeque cognosset'[*](cognosset p: cognoscet D al. Schol. Gronov.: cognosceret rell. (i, §97; ii, §33)).

Itaque iudicibus reiectis sperabam iam onus meum vobiscum esse commune; putabam non solum notis sed etiam ignotis probatam meam fidem esse[*](esse meam fidem Zielinski p. 193) et diligentiam. quod me non fefellit; nam comitiis meis, cum iste infinita largitione contra me uteretur, populus Romanus iudicavit istius pecuniam, quae apud me contra fidem meam nihil potuisset, apud se contra honorem meum nihil posse debere. quo quidem die primum, iudices, citati in hunc reum consedistis, quis tam iniquus[*](iniquus DY: inicus p: inimicus bd (ii, §167)) huic ordini fuit, quis tam novarum rerum iudiciorum iudicumque cupidus qui non aspectu[*](conspectu d) consessuque[*](consensuque pqD (sed hic corr. consessuque)) vestro commoveretur?

cum in eo vestra dignitas[*](mihi dignitas d) mihi fructum diligentiae referret, id sum adsecutus, ut una hora qua coepi dicere reo audaci, pecunioso, profuso, perdito spem iudici corrumpendi praeciderem; ut primo die testium tanto numero citato populus Romanus iudicaret isto[*](isto Zumpt edd.: ipso codd.) absoluto rem publicam stare non posse; ut alter dies amicis istius ac defensoribus non modo spem victoriae sed etiam voluntatem defensionis auferret, ut tertius dies sic hominem prosterneret ut morbo simulato non quid responderet, sed quem ad modum non responderet, deliberaret. deinde reliquis diebus his criminibus, his testibus, et urbanis et provincialibus, sic obrutus atque oppressus est ut his ludorum diebus interpositis nemo istum comperendinatum, sed condemnatum iudicaret.

quapropter ego quod ad me attinet, iudices, vici; non enim spolia C. Verris, sed existimationem populi Romani concupivi. meum fuit cum causa accedere ad accusandum: quae causa fuit honestior[*](honestior DYp: iustior d: illustrior b), quam a tam inlustri provincia defensorem constitui et deligi? rei publicae consulere: quid tam e re publica[*](quid tam e re publica coni. Madvig.: quid tamen re .p. honestius DYp (tam q: iam brd: in re pub. Z): Quid tandem coni. Zumpt: an Quid tamen (tandem?) in re publica honestius?) quam in tanta invidia iudiciorum adducere hominem cuius damnatione totus ordo cum populo Romano et in laude et in gratia posset esse? ostendere ac persuadere hominem nocentem adductum esse: quis est in populo Romano qui hoc non ex priore actione abstulerit, omnium ante damnatorum scelera, furta, flagitia, si unum in locum conferantur, vix cum huius parva parte aequari conferrique posse?

vos quod ad vestram famam existimationem salutemque communem pertinet, iudices, prospicite atque consulite: splendor vester facit ut peccare sine summo rei publicae detrimento ac periculo non possitis[*](possitis Kb: possetis DYp). non enim potest sperare[*](potest sperare Dp al.: sperare potest qr) populus Romanus esse alios in senatu qui recte possint iudicare, vos si non potueritis: necesse est, cum de toto ordine desperarit, aliud genus hominum atque aliam rationem iudiciorum requirat[*](requirat iudiciorum q1). hoc si vobis ideo levius videtur quod putatis onus esse grave et incommodum iudicare, intellegere debetis primum interesse utrum id onus vosmet ipsi reieceritis[*](reiceretis p: reiiceretis q: relegeritis DY), an, quod probare populo Romano fidem vestram et religionem non potueritis, eo vobis iudicandi potestas erepta sit; deinde etiam illud cogitare, quanto periculo venturi simus ad eos iudices quos propter odium nostri populus Romanus de nobis voluerit iudicare.

verum vobis[*](Verū euobis p: Verum et vobis qr: verum ut vobis Kayser) dicam id quod intellexi, iudices. homines scitote esse quosdam quos tantum odium nostri ordinis teneat ut hoc palam iam dictitent, se istum, quem sciant esse hominem improbissimum, hoc uno nomine absolvi velle ut ab senatu iudicia per ignominiam turpitudinemque auferantur. haec me[*](Haec me res D p rell.) pluribus verbis, iudices[*](pluribus verbis iudices DYp: plur. iud. verb. b: iud. plur. verb. d), vobiscum agere coegit non timor meus de vestra fide, sed spes illorum nova, quae cum Verrem a porta subito ad iudicium retraxisset, non nulli suspicati sunt non sine causa illius consilium tam repente esse mutatum.

nunc ne novo querimoniae genere uti possit Hortensius et ea dicere, opprimi reum de quo nihil dicat accusator, nihil esse tam periculosum fortunis innocentium quam tacere adversarios; et ne aliter quam ego velim meum laudet ingenium, cum dicat me, si multa dixissem, sublevaturum fuisse eum quem contra dicerem, quia non dixerim, perdidisse: morem illi geram, utar oratione perpetua, non quo iam[*](quo iam Madv. edd.: quoniam codd.) hoc sit necesse, verum ut experiar utrum ille ferat molestius me tunc tacuisse an nunc dicere.

hic tu fortasse eris diligens ne quam ego horam de meis legitimis horis remittam; nisi omni tempore quod mihi lege concessum est abusus ero, querere, deum atque hominum fidem implorabis, circumveniri C. Verrem quod accusator nolit tam diu quam diu liceat dicere. quod mihi lex mea causa dedit[*](dedit Asc., Muell.: det Dp rell. (prob. Stangl, Pseudoasconiana, p. 121)), eo mihi non uti non licebit[*](non uti licebit DY)? nam accusandi mihi tempus mea causa datum est, ut possem oratione mea crimina causamque explicare: hoc si non utor, non tibi iniuriam facio, sed de meo iure aliquid et commodo detraho. 'causam enim', inquit, 'cognosci oportet': ea re quidem quod aliter condemnari reus, quamvis sit nocens, non potest, id igitur tu moleste tulisti, a me aliquid factum esse quo minus iste condemnari posset? nam causa cognita possunt multi absolvi, incognita quidem condemnari nemo potest.

'adimo enim comperendinatum': quod habet lex in se molestissimum, bis ut causa dicatur,—quod[*](quod codd.: id coni. Ernesti: fort. id quidem) aut mea causa potius est constitutum quam tua, aut nihilo tua potius quam mea. nam si bis dicere est commodum, certe utriusque commune[*](utriusque commune DYp (Zielinski p. 193): comm. utr. qr dixit codd. praeter q (dixerit)) est; si eum qui posterius dixit opus est redargui, accusatoris causa, ut bis ageretur, constitutum est. verum, ut opinor, Glaucia primus tulit ut comperendinaretur reus; antea vel iudicari primo poterat vel amplius pronuntiari. Vtram igitur putas legem molliorem[*](molliorem DZqb: moliorem pr: meliorem G3K)? opinor, illam veterem, qua vel cito absolvi vel tarde condemnari licebat. ego[*](Ergo?) tibi illam Aciliam legem restituo, qua lege multi semel accusati, semel dicta causa, semel auditis testibus condemnati sunt, nequaquam tam manifestis neque tantis criminibus quantis tu convinceris. Puta te non hac tam atroci, sed illa lege mitissima causam dicere. accusabo; respondebis; testibus editis ita mittam in consilium ut, etiamsi lex ampliandi faciat potestatem, tamen isti turpe sibi existiment non primo iudicare.

verum si causam cognosci opus est. parumne cognita est? dissimulamus, Hortensi, quod saepe experti in dicendo sumus[*](Hortensi... sumus suppl. p2). quis nos magnopere[*](magnopere Dp rell. (Act. Pr. §23; ii, §28): magno opere Iord.) attendit umquam in hoc quidem genere causarum, ubi aliquid ereptum aut ablatum a quopiam[*](a quopiam DYpr: cuipiam d) dicitur? nonne aut in tabulis aut in testibus omnis exspectatio iudicum est? dixi prima actione me planum esse facturum C. Verrem HS quadringentiens contra leges[*](leges pqG12K: legem Zbd: (lege D1: legē D2)) abstulisse. quid? hoc planius egissem, si ita narrassem? 'Dio quidam fuit Halaesinus[*](halaesinus p: halesinus D rell.), qui, cum eius filio praetore C. Sacerdote hereditas a propinquo permagna venisset, nihil habuit tum[*](tum om. d) neque negoti neque controversiae. Verres simul ac tetigit provinciam, statim Messana[*](Messanam Dp et pler.) litteras dedit, Dionem evocavit, calumniatores ex sinu suo adposuit qui illam hereditatem Veneri Erycinae commissam esse dicerent; hac de re ostendit se ipsum cogniturum.'

possum deinceps totam rem explicare[*](iudicare qr), deinde ad extremum id quod accidit dicere, Dionem HS deciens centena milia numerasse ut causam certissimam obtineret; praeterea greges equarum[*](equarum Dpb (ut in cod. Clun. ii, §20): equorum K al. vulg.) eius istum abigendos curasse, argenti, vestis[*](vestisque bd: in mg. p2 vestrisque stragulae quod fuerit) stragulae quod fuerit curasse auferendum. haec neque cum ego dicerem neque cum tu negares, magni momenti nostra esset oratio. quo tempore igitur auris iudex erigeret animumque attenderet? cum Dio ipse prodiret, cum ceteri qui tum in Sicilia negotiis Dionis interfuissent, cum per eos ipsos dies per quos causam Dio diceret reperiretur pecunias sumpsisse mutuas, nomina sua exegisse, praedia vendidisse; cum tabulae virorum bonorum proferrentur; cum qui pecuniam Dioni dederunt dicerent se iam tum audisse eos[*](eos Dp rell.: eo q) nummos sumi ut Verri darentur; cum amici, hospites, patroni Dionis, homines[*](hominis Dp rell.: om. G2) honestissimi, haec eadem se audisse dicerent.

opinor, cum haec fierent, tum vos audiretis, sicut audistis: tum causa agi vere videretur. sic a me sunt acta omnia priore actione ut in criminibus omnibus[*](omnibus pb: om. DY) nullum esset in quo quisquam vestrum perpetuam accusationem requireret. nego esse quicquam a testibus dictum quod aut vestrum cuipiam[*](cuipiam Dp rell.: cuiquam Heindorf, Muell. (ii, §36)) esset obscurum aut cuiusquam oratoris eloquentiam quaereret. etenim sic me ipsum egisse memoria tenetis ut in testibus interrogandis omnia crimina proponerem et explicarem[*](et explicarem in mg. D2), ut, cum rem totam in medio posuissem, tum denique testem interrogarem. itaque non modo vos, quibus est iudicandum, nostra crimina tenetis, sed etiam populus Romanus totam accusationem causamque cognovit. tametsi ita de meo facto loquor quasi ego illud mea voluntate potius quam vestra iniuria adductus fecerim.

interposuistis accusatorem qui, cum ego mihi c et x dies solos in Siciliam postulassem, c et VIII sibi in Achaiam postularet. mensis mihi tris cum eripuissetis ad agendum maxime adpositos, reliquum omne tempus huius anni me vobis remissurum putastis, ut, cum horis nostris nos essemus usi, tu[*](tu pb: tum DY) binis ludis interpositis quadragesimo post die responderes, deinde ita tempus duceretur ut a M'. Glabrione praetore et a[*](a pKZ et s. l. D: om. qr) magna parte horum iudicum ad praetorem alium iudicesque alios veniremus.

hoc si ego non vidissem, si me non omnes noti ignotique monuissent id agi, id cogitari, in eo elaborari[*](in eo elaborari (lab. Zb) DYp: id elab. qr: id lab. Lg. 42 (ii, §124)) ut res in illud tempus reiceretur, credo, si meis horis in accusando uti voluissem, vererer ne mihi crimina non suppeterent, ne oratio deesset, ne vox viresque deficerent, ne, quem nemo prima actione defendere ausus esset, eum ego bis accusare non possem. ego meum consilium cum iudicibus tum populo Romano probavi: nemo est qui alia ratione istorum iniuriae atque impudentiae potuisse obsisti arbitretur. etenim qua stultitia fuissem, si, quam diem qui istum eripiendum redemerunt in cautione viderunt,—cum[*](viderunt codd.: scripserunt Hugh E. P. Platt: fort. indixerunt) ita caverent, 'si post Kalendas Ianuarias in consilium iretur',— in eam diem ego, cum potuissem vitare, incidissem?

nunc mihi temporis eius quod mihi ad dicendum datur, quoniam in animo est causam omnem exponere, habenda ratio est diligenter. itaque primum illum actum istius vitae turpissimum et flagitiosissimum praetermittam. nihil a me de pueritiae suae flagitiis[*](flagitiis DY: flagitiis peccatisque prd) audiet, nihil ex illa impura adulescentia sua; quae qualis fuerit aut meministis, aut ex eo quem sui simillimum produxit recognoscere potestis. omnia praeteribo quae mihi turpia dictu[*](dictu turpia qr: dictu om. b) videbuntur, neque solum quid istum audire, verum etiam quid me deceat dicere considerabo. vos, quaeso, date hoc et concedite pudori meo ut aliquam partem de istius impudentia reticere possim.