In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

fructum istum laudis, qui ex perpetua oratione percipi potuit, in alia tempora reservemus: nunc hominem tabulis, testibus, privatis publicisque litteris auctoritatibusque accusemus. res omnis mihi[*](mihi p al.: om. DY) tecum erit, Hortensi. dicam aperte. si te mecum dicendo ac diluendis criminibus in hac causa contendere putarem, ego quoque in accusando atque in explicandis criminibus operam consumerem: nunc quoniam pugnare contra me instituisti non tam ex tua natura quam ex istius tempore et causa malitiose[*](malitiose secl. Bake, edd. (ċmalitioseċ p; cf. i, §§91 (ċcopioseċ), 139, 147)), necesse est istius modi rationi aliquo consilio obsistere.

tua ratio[*](ratio fert malit Mueller) est ut secundum binos ludos mihi respondere incipias, mea ut ante primos ludos comperendinem. ita fiet ut tua ista ratio existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium. verum illud quod institueram dicere, mihi rem tecum esse, huius modi est. ego cum hanc causam Siculorum rogatu recepissem, idque mihi amplum et praeclarum existimassem, eos velle meae fidei diligentiaeque periculum facere qui innocentiae abstinentiaeque fecissent, tum suscepto negotio maius quiddam mihi proposui, in quo meam in rem publicam voluntatem populus Romanus perspicere posset.

nam illud mihi nequaquam dignum industria conatuque meo videbatur, istum a me in iudicium iam omnium iudicio condemnatum vocari, nisi ista tua intolerabilis potentia, et ea cupiditas qua per hosce annos in quibusdam iudiciis usus es, etiam in istius hominis desperati causa interponeretur. nunc vero, quoniam haec te omnis dominatio regnumque iudiciorum tanto opere delectat, et sunt homines quos libidinis infamiaeque suae neque pudeat neque taedeat, qui quasi de industria in odium offensionemque populi Romani inruere videantur, hoc me profiteor suscepisse magnum fortasse onus et mihi periculosum[*](periculosum D al. pb: periculosissimum qr), verum tamen dignum in quo omnis nervos aetatis industriaeque meae contenderem.

quoniam totus ordo paucorum improbitate et audacia premitur et urgetur infamia iudiciorum, profiteor huic generi hominum me inimicum accusatorem, odiosum, adsiduum, acerbum adversarium. hoc mihi[*](mihi (ante sumo) om. DY) sumo, hoc mihi deposco, quod agam in magistratu, quod agam ex eo loco ex quo me populus Romanus ex Kalendis Ianuariis[*](Ian. D: Iun. p) secum[*](secum habere Dp et pler.) agere de re publica ac de hominibus improbis voluit; hoc munus aedilitatis meae populo Romano amplissimum pulcherrimumque polliceor. moneo, praedico, ante denuntio: qui aut deponere aut accipere aut recipere[*](aut accipere aut recipere p Asc.: aut rec. aut acc. DYb) aut polliceri aut sequestres aut interpretes corrumpendi iudici solent esse, quique ad hanc rem aut potentiam aut impudentiam suam professi sunt, abstineant in hoc iudicio manus animosque ab hoc scelere nefario.

erit tum consul Hortensius cum summo imperio et potestate, ego autem aedilis, hoc est paulo amplius quam privatus; tamen haec huius modi[*](haec huius modi pb al.: haec huiusce modi D al.: huius modi haec qr) res est quam me acturum esse polliceor, ita populo Romano grata atque iucunda, ut ipse consul in hac causa prae me minus etiam, si fieri possit, quam privatus esse videatur. omnia non modo commemorabuntur, sed etiam expositis certis rebus agentur, quae inter decem annos, posteaquam iudicia ad senatum translata sunt, in rebus iudicandis nefarie flagitioseque facta sunt.

cognoscet ex me populus Romanus quid sit quam ob rem, cum equester ordo iudicaret, annos prope quinquaginta continuos in[*](in add. Zumpt) nullo, iudices[*](iudices scripsi (cf. ii §13 ad fin.): iudice codd.), equite Romano iudicante[*](equite Rom. iudicante secl. Madv. edd.) ne tenuissima quidem suspicio acceptae pecuniae ob rem iudicandam constituta sit; quid sit quod, iudiciis ad senatorium ordinem translatis sublataque populi Romani in unum quemque vestrum potestate, Q. Calidius damnatus dixerit minoris HS[*](xxx Dpq: xxx rell.) triciens praetorium hominem honeste non posse damnari; quid sit quod, P. Septimio senatore damnato Q. Hortensio praetore de pecuniis repetundis, lis aestimata sit eo nomine, quod ille ob rem iudicandam pecuniam accepisset.

quod[*](Quid? quod scripsi: quod codd.) in C. Herennio, quod in C. Popilio[*](Popilio Dp: Popillio al.), senatoribus, qui ambo peculatus damnati sunt, quod in M. Atilio, qui de maiestate damnatus est, hoc planum factum est[*](est... sunt... est codd. (cf. i §20, ii §32): sit... sint... sit edd.), eos pecuniam ob rem iudicandam accepisse, quod inventi sunt[*](est... sunt... est codd. (cf. i §20, ii §32): sit... sint... sit edd.) senatores qui C. Verre praetore urbano sortiente exirent in eum reum quem incognita causa condemnarent, quod inventus est[*](est... sunt... est codd. (cf. i §20, ii §32): sit... sint... sit edd.) senator qui, cum iudex esset, in eodem iudicio et[*](et om. D al. p) ab reo pecuniam acciperet quam iudicibus divideret, et ab accusatore ut reum condemnaret.

iam vero quo modo ego illam 4o labem ignominiam calamitatemque totius ordinis conquerar, hoc factum esse in hac civitate, cum senatorius ordo iudicaret, ut discoloribus signis iuratorum hominum sententiae notarentur? haec omnia me diligenter severeque acturum esse polliceor. quo me tandem animo fore putatis[*](putetis D al. prb), si quid in hoc ipso iudicio intellexero simili aliqua ratione esse violatum atque commissum? cum praesertim[*](praesertim pbd: om. DY edd.) planum facere multis testibus possim C. Verrem in Sicilia multis audientibus saepe dixisse se habere hominem potentem cuius fiducia provinciam spoliaret[*](exspoliaret G2LK); neque sibi soli pecuniam quaerere, sed ita triennium illud praeturae Siciliensis distributum habere ut secum praeclare agi diceret si unius anni quaestum in rem suam converteret, alterum patronis et defensoribus[*](defensoribus DY: def. suis pbd) traderet, tertium illum uberrimum quaestuosissimumque annum totum iudicibus reservaret.

ex quo mihi venit in mentem illud dicere, quod apud M'. Glabrionem nuper cum in reiciundis iudicibus commemorassem intellexi vehementer populum Romanum commoveri, me arbitrari fore uti nationes exterae legatos ad populum Romanum mitterent, ut lex de pecuniis repetundis iudiciumque tolleretur; si enim iudicia nulla sint,, tantum unum quemque ablaturum putant quantum sibi ac liberis suis satis esse arbitretur; nunc, quod eius modi iudicia sint tantum unum quemque auferre quantum sibi, patronis, advocatis, praetori, iudicibus satis futurum sit; hoc profecto infinitum esse; se avarissimi hominis cupiditati satis facere posse, nocentissimi[*](nocentissimi Schol. Gronov. Madv.: -tissimae codd.) victoriae non posse.

O commemoranda iudicia praeclaramque existimationem nostri ordinis, cum socii populi Romani iudicia de pecuniis repetundis fieri nolunt, quae a maioribus nostris sociorum causa comparata sunt! an iste umquam de se bonam spem habuisset, nisi de vobis malam opinionem animo imbibisset? quo maiore etiam, si fieri potest, apud vos odio esse debet quam est apud populum Romanum, cum in avaritia, scelere, periurio vos sui similis esse arbitretur.

cui loco, per deos immortalis, iudices, consulite ac providete! moneo praedicoque id quod intellego, tempus hoc vobis divinitus[*](tempus hoc vobis divin. D al.: tempus hoc. div. vobis LKs: tempus opportunissimum (oport. p) vobis hoc divinitus pbrd) datum esse ut odio, invidia, infamia, turpitudine totum ordinem liberetis. nulla in iudiciis severitas[*](veritas coni. Halm.: cf. §§3, 51: v §130), nulla religio, nulla denique iam existimantur esse iudicia. itaque a populo Romano contemnimur, despicimur; gravi diuturnaque iam flagramus infamia.

neque enim ullam aliam ob causam populus Romanus tribuniciam potestatem tanto studio requisivit; quam cum poscebat, verbo illam poscere videbatur, re vera iudicia poscebat. neque hoc Q. Catulum, hominem sapientissimum atque amplissimum, fugit, qui Cn. Pompeio, viro fortissimo et clarissimo[*](fort. et clar. DYb: clar. et fort. p), de tribunicia potestate referente cum esset sententiam rogatus, hoc initio est summa cum auctoritate usus, patres conscriptos iudicia male et flagitiose tueri; quodsi in rebus iudicandis populi Romani existimationi satis facere voluissent, non tanto opere homines fuisse tribuniciam potestatem desideraturos.

ipse denique Cn. Pompeius cum 4s primum contionem ad urbem consul designatus habuit, ubi, id quod maxime exspectari videbatur, ostendit se tribuniciam potestatem restituturum, factus est in eo strepitus et grata contionis admurmuratio. idem in eadem contione cum dixisset populatas vexatasque esse provincias, iudicia autem turpia ac[*](ac Dpb al.: atque G2K: et rd) flagitiosa fieri; ei rei se providere ac consulere velle; tum vero non strepitu, sed maximo clamore suam 6 populus Romanus significavit voluntatem.

nunc autem 46 homines in speculis sunt; observant quem ad modum sese unus quisque nostrum[*](nostrum DY: vestrum Iord.) gerat in retinenda religione conservandisque legibus. vident adhuc post legem tribuniciam unum senatorem[*](post senatorem add. hominem Fritzsche, Iord. Kays.: unum hominem vel ten. Asc.) vel tenuissimum esse damnatum; quod tametsi non reprehendunt, tamen magno opere quod laudent non habent; nulla est enim laus ibi esse integrum ubi nemo est qui aut possit aut conetur corrumpere.

hoc est iudicium in quo vos de reo, populus Romanus de vobis iudicabit; in hoc homine statuetur, possitne senatoribus iudicantibus homo nocentissimus pecuniosissimusque damnari. deinde est eius modi reus in quo homine nihil sit praeter summa peccata maximamque pecuniam, ut, si liberatus sit, nulla alia suspicio nisi ea quae turpissima est residere possit; non gratia, non cognatione, non aliis recte factis, non denique aliquo mediocri vitio tot tantaque eius vitia sublevata esse videbuntur[*](videbuntur DY: existimabuntur prbd).

postremo ego causam sic agam, iudices, eius modi res, ita notas, ita testatas, ita magnas, ita manifestas proferam, ut nemo a vobis ut istum absolvatis per gratiam conetur contendere. habeo autem certam viam atque rationem qua omnis illorum conatus investigare et consequi possim; ita res a me agetur ut in eorum consiliis omnibus non modo aures omnium[*](omnium scripsi, cf. §7 (Cl. Rev. xx. 256): hominum codd.), sed etiam oculi populi Romani[*](oculi 1/PR p Par. 7786, oculi populi .ro. rd: populus Romanus (p. r. D) DY, secl. Fritzsche, Kays. (sed cf. i §29): oculi et manus Koch, Muell.: an oculi animique? (ii §150)) interesse videantur.