Divinatio in Q. Caecilium

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

adductus[*](Ita adductus Pluygers) sum, iudices, officio, fide, misericordia, multorum bonorum exemplo, vetere[*](veteri D al. p) consuetudine institutoque maiorum, ut onus huius laboris atque offici non ex meo, sed ex meorum necessariorum tempore mihi suscipiendum putarem. quo in negotio tamen illa me res[*](illa me res D al. p: illa res me G3), iudices, consolatur, quod haec quae videtur esse accusatio mea non potius accusatio quam defensio est existimanda. defendo enim multos mortalis, multas civitates, provinciam Siciliam totam; quam ob rem, quia[*](quia DY (cum L): si prd (etiamsi?)) mihi unus est accusandus, prope modum manere in instituto meo videor et[*](videor et prG1: video me et DY) non omnino a defendendis hominibus sublevandisque discedere.