Pro S. Roscio Amerino

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

non ita est profecto, iudices; non est veri simile ut Chrysogonus horum litteras adamarit aut humanitatem, non ut rei familiaris negotio diligentiam cognorit eorum et fidem. est quiddam quod occultatur; quod quo studiosius ab istis[*](istis Halm: ipsis codd. ) opprimitur et absconditur, eo magis eminet et apparet. quid igitur?

Chrysogonus suine[*](suine cod. Paris. 6369: tuine σψ2: tui cett. ) malefici occultandi causa quaestionem de eis haberi non volt? minime, iudices; non in omnis arbitror omnia convenire. ego in Chrysogono, quod ad me attinet, nihil eius modi suspicor; neque hoc mihi nunc[*](mihi nunc mihi ς ) primum in mentem venit dicere. meministis me ita distribuisse initio causam[*](in causam ς ): in crimen cuius tota argumentatio permissa Erucio est, et in audaciam cuius partes Rosciis impositae[*](impostae Zielinski p. 186) sunt. quicquid malefici, sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum esse debebit. nimiam gratiam potentiamque Chrysogoni dicimus et nobis obstare et perferri nullo modo posse et a vobis, quoniam potestas data est, non modo infirmari verum etiam vindicari oportere.

ego sic existimo, qui quaeri velit ex eis quos constat, eum caedes facta sit[*](sit est Halm ), adfuisse, cum cupere verum inveniri[*](inveniri Pluygers: invenire codd. ); qui id[*](qui id scripsi: quid ς: qui cett. ) recuset, eum profecto, tametsi verbo non audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri. dixi initio, iudices, nolle me plura de istorum scelere dicere quam causa postularet ac necessitas ipsa cogeret. nam et multae res adferri possunt, et una quaeque[*](de una quaque Lambinus ) earum multis cum argumentis dici potest. verum ego quod invitus ac necessario facio neque diu neque diligenter facere possum. quae praeteriri nullo modo poterant, ea leviter, iudices, attigi, quae posita sunt in suspicionibus de quibus, si coepero dicere, pluribus verbis sit disserendum, ea vestris ingeniis coniecturaeque committo.

venio nunc ad illud nomen aureum Chrysogoni sub quo nomine tota societas latuit[*](latuit Madvig: statuit codd. ); de quo, iudices, neque quo modo dicam neque quo modo taceam reperire possum. si enim taceo, vel maximam partem[*](partem causae Kraffert ) relinquo; sin autem dico, vereor ne non ille solus, id quod ad me nihil attinet, sed alii quoque plures laesos se[*](laesos se scripsi: laesos se esse codd. (cf. Zielinski p. 192)) putent. tametsi ita se res habet ut mihi in communem causam sectorum dicendum nihil magno opere videatur; haec enim causa nova profecto et singularis est. bonorum Sex. Rosci emptor est Chrysogonus[*](emptor est Chrysogonus w: emptorẽ Chrysogonus ς: emptorem Chrysogonum cett. ).

primum[*](primum ς ) hoc videamus: eius hominis bona qua ratione venierunt aut quo modo venire potuerunt? atque hoc non ita quaeram, iudices, ut id dicam esse indignum, hominis innocentis bona venisse — si enim haec audientur[*](audientur audaciter Richter ac] ac || ς: aut σχψ: fort. atque) ac libere dicentur, non fuit tantus homo Sex. Roscius in civitate ut de eo potissimum conqueramur — verum ego hoc[*](ego hocom. hoc A: om. ego w, Halm ) quaero: qui potuerunt[*](potuerint ς ) ista ipsa lege quae de proscriptione est, sive Valeria est sive Cornelia — non enim novi nec scio — verum ista ipsa lege bona Sex. Rosci venire qui potuerunt?

scriptum enim ita dicunt esse: VT AVT[*](ut aut scripsi: ut ut ς: ut cett. veneant ς: veniant cett. ) EORVM BONA VENEANT QVI PROSCRIPTI SVNT; quo in numero Sex. Roscius non est: AVT EORVM QVI IN ADVERSARIORVM PRAESIDIIS OCCISI SVNT. Dum praesidia ulla fuerunt, in Sullae praesidiis fuit; postea quam ab armis omnes recesserunt[*](omnes recesserunt scripsi: recesserunt (disceps. σχ. disces. ψ) codd.: recessum est C. Stephanus: recessimus Richter ), in summo otio rediens a cena Romae occisus est. si[*](si ψ2: om. cett. ) lege, bona quoque lege venisse fateor. sin autem constat contra omnis non modo[*](modo more Ernesti ) veteres leges verum etiam novas occisum esse, bona quo iure aut quo modo aut qua lege venierint quaero.

in quem hoc dicam quaeris, Eruci? non in eum quem vis et putas; nam Sullam et oratio mea ab initio et ipsius eximia virtus omni tempore purgavit. ego haec omnia Chrysogonum fecisse dico, ut ementiretur, ut malum civem Sex. Roscium[*](Sex. Ernesti: om. codd. ) fuisse fingeret, ut eum apud adversarios occisum esse diceret, ut his de[*](his de ed. R. Stephani: hisce codd.: hisce de Ascens. (2)) rebus a legatis Amerinorum doceri Sullam passus non sit. denique etiam illud suspicor, omnino haec bona non venisse; id quod postea, si per vos, iudices, licitum erit, aperietur.

opinor enim esse in lege quam ad diem proscriptiones venditionesque fiant, nimirum Kalendas Iunias. aliquot post mensis et homo occisus est et bona venisse dicuntur. profecto aut haec bona in tabulas publicas nulla[*](nulla ratione ψ2 ) redierunt nosque ab isto nebulone facetius eludimur quam putamus, aut, si redierunt, tabulae publicae corruptae aliqua ratione sunt; nam lege quidem bona venire non potuisse constat. intellego me ante tempus, iudices, haec serutari et prope modum errare qui, cum capiti Sex. Rosci mederi debeam, reduviam[*](redii viam ς ) curem[*](curem s, ed. R: cure (-ae A) mei ). non enim laborat de pecunia, non ullius rationem sui commodi ducit; facile egestatem suam Sc laturum putat, si hac indigna suspicione et ficto crimine liberatus sit.

verum quaeso a vobis, iudices, ut haec pauca quae restant ita audiatis ut partim me dicere pro me ipso putetis, partim pro Sex. Roscio[*](pro Sex. edd. VR: Sex. codd. ). quae enim mihi ipsi[*](ipsi om. ω ) indigna et intolerabilia videntur quaeque ad omnis, nisi providemus, arbitror pertinere, ea pro me ipso ex[*](ex Naugerius (2): et codd. ) animi mei sensu ac dolore pronuntio; quae ad huius vitae casum causamque[*](vitae casum causamque vitae discrimen casumque w: vitae causamque ω: vitae causam Ruhnken: vitam causamque Richter pertinent Eberhard: pertineant (-eat σφω) codd. ) pertinent et quid hic pro se dici velit et qua condicione contentus sit iam in extrema oratione nostra, iudices, audietis.

ego haec a Chrysogono mea sponte remoto Sex. Roscio quaero, primum qua re civis optimi bona venierint, deinde qua re hominis eius qui neque proscriptus[*](neque proscriptus Hotoman: om. codd. ) neque apud adversarios occisus est bona venierint[*](venierunt ςαω ), cum[*](cum quin πχ1ψ ) in eos solos lex scripta sit, deinde qua re aliquanto post eam diem venierint quae dies in lege praefinita est, deinde[*](deinde denique Halm ) cur tantulo venierint. quae omnia si, quem ad modum solent liberti nequam et improbi facere, in patronum suum voluerit conferre, nihil egerit; nemo est enim qui nesciat propter magnitudinem rerum multa multos partim improbante partim imprudente[*](partim improbante scripsi: om. codd.: partim invito Madvig: partim conivente Ascens. (1)) L. Sulla commisisse.

placet igitur in his rebus aliquid imprudentia praeteriri? non placet, iudices, sed necesse est. etenim si Iuppiter optimus maximus cuius nutu et arbitrio caelum terra mariaque reguntur saepe ventis vehementioribus aut immoderatis tempestatibus aut nimio calore aut intolerabili frigore hominibus nocuit, urbis delevit, fruges perdidit, quorum nihil pernicii[*](pernicii Gellius ix. 14. 19, Nonius p. 486: pernicie codd. 21 commoda s, ed. R: commodis a ς: commodis cett. ) causa divino consilio sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus, at contra commoda quibus utimur lucemque qua fruimur spiritumque quem ducimus ab eo nobis dari atque impertiri videmus, quid miramur, iudices[*](iudices Schol. om. codd. ), Sullam, cum solus rem publicam regeret orbemque terrarum gubernaret imperique maiestatem quam armis receperat iam[*](iam scripsi: tum ς: ut Aπφω : cum σχψ: fort. suis) legibus confirmaret, aliqua animadvertere non potuisse? nisi hoc mirum est quod vis divina adsequi non possit, si id mens humana adepta non sit.

verum ut haec missa faciam quae iam facta sunt, ex eis quae nunc cum[*](cum ς: om. cett. ) maxime fiunt nonne quivis potest intellegere omnium architectum et machinatorem unum esse Chrysogonum? qui Sex. Rosci nomen deferendum curavit[*](curavit hoe iudicium add. codd., del. Madvig (fort. ex h. d., i. e. hic deest, ortum)), cuius honoris causa accusare se dixit Erucius...[*](Eruciuslac.) --- [*](in vico Pallacinae] locus ubi cenaverat Roscius. — maxime metuit Sullam scilicet. — derivat tamen et ait severs. et 2 pag. hab. A, 1 pag. π, lac. non notat ς (`Iterum non parva textus pars deest. Quod factum est situ et exemplaris vetustate decrepita, quod vir doctissimus Poggius ex Gallis ad nos reportaverat, qui et huius orationis et alterius pro Murena repertor hac aetate fuit. Vt autem Fr. Barbarus dicere ac deplorare solet, occaecatum adeo exemplaris codicem unde haec exarata est oratio Florentiae viderat ut nullo pacto inde transcribi verbum potuerit.' Guarinus in Comment.) id est suspicionem suam in alium deducit. hoc enini dicebat Chrysogonus: non quia timui ne mihi tollerentur bona Rosci, ideo eius praedia dissipavi, sed, quia aedificabam, in Vcientanam ideo de his transtuli.' — manu praedia praediis] praediis occasione, quem ad moduni dicimus: 'fac ad manum ilium codiceni'. — hic ego audire istos cupio] in hoc capite de potentia Chrysogoni invidiam facit, ut enunieret singula deliciarum genera, quod habeat pluris possessiones, mancipia, quae omnia dicit de rapinis ipsum habere. (Schol. Gron. p.436.14.) ) ... aptam et ratione dispositam se habere existimant, qui in Sallentinis aut in Bruttiis habent unde vix ter in anno audire nuntium possunt.

alter tibi descendit de Palatio et aedibus suis; habet animi causa[*](animi relaxandi causa ψ ) rus amoenum et suburbanum, plura praeterea praedia neque tamen ullum nisi praeclarum et propinquum. domus referta[*](refertafort. referta est) vasis Corinthiis et Deliacis, in quibus est authepsa illa quam tanto pretio nuper mercatus est ut qui praetereuntes quid praeco enumeraret[*](quid praeco enumeraret (-re ς) ς, Steinmetz: quid praeconum numerare ς: quid praeco enuntiare χ: quid precium nuntiare π: quid praetium numerare (enum- ψ2) Aφψ1ω : pecuniam numerare B ) audiebant fundum venire arbitrarentur. quid praeterea caelati argenti, quid stragulae vestis, quid pictarum tabularum, quid signorum, quid marmoris apud illum putatis esse? tantum scilicet quantum e multis splendidisque familiis in turba et rapinis coacervari una in domo[*](una in domo σχψ: una in (vi ABφ ) nemo ςαβπφ: una in venio ω ) potuit. familiam vero quantam et quam variis cum artificiis habeat quid ego dicam?

Mitto hasce artis volgaris, coquos[*](coquos Aπψ : cocos cett. ), pistores[*](pistores Naugerius: pictores codd. ), lecticarios; animi et aurium causa tot homines habet ut cotidiano cantu vocum et nervorum et tibiarum nocturnisque conviviis[*](conviciis Paul (cf. Mur. 13)) tota vicinitas personet. in hac vita, iudices, quos sumptus cotidianos, quas effusiones fieri putatis, quae vero convivia? honesta, credo, in eius modi domo, si domus haec habenda est potius quam[*](quam B σχψ: om. catt. ) officina nequitiae ac[*](ac et φχψ1ω ) deversorium flagitiorum omnium.

ipse vero quem ad modum composito[*](compto Bücheler delibuto Aχ1ω ) et dilibuto capillo passim per forum volitet cum magna caterva togatorum videtis[*](videtis Reid: et invidetis iudices et unum (inium ς mg.) videtis ς: etiam videtis iudices cett.: om. B: del. Manutius: et unum videtis Steinmetz ), iudices; videtis ut omnis despiciat, ut hominem prae se neminem putet, ut se solum beatum, solum potentem putet. quae vero efficiat et quae conetur si velim commemorare, vereor, iudices, ne quis imperitior existimet me causam nobilitatis victoriamque voluisse laedere. tametsi meo iure possum, si quid in hac parte mihi non placeat, vituperare; non enim vereor ne quis alienum me animum habuisse a causa nobilitatis existimet.

sciunt ei qui me norunt me pro mea[*](mea Madvig: illa codd. ) tenui infirmaque parte, postea quam id quod maxime volui fieri non potuit, ut componeretur, id maxime defendisse ut ei vincerent qui vicerunt. quis enim erat qui non videret humilitatem cum dignitate de[*](dignitate de del. Madvig ) amplitudine contendere? quo in certamine perditi civis erat non se ad eos iungere quibus incolumibus et domi dignitas et foris auctoritas retineretur. quae perfecta esse et suum cuique honorem et gradum redditum gaudeo, iudices, vehementerque laetor eaque omnia deorum voluntate, studio populi Romani, consilio et imperio et felicitate Sullae gesta esse intellego.

quod animadversum est in eos qui contra omni ratione pugnarunt, non debeo reprehendere; quod viris fortibus quorum opera eximia in rebus gerendis exstitit honos habitus est, laudo. quae ut fierent idcirco pugnatum esse arbitror meque in eo studio partium fuisse confiteor. sin autem id actum est et idcirco arma sumpta sunt ut homines postremi pecuniis alienis locupletarentur et in fortunas unius cuiusque impetum facerent, et id non modo re prohibere non licet sed ne verbis quidem vituperare, tum vero in isto[*](in isto isto w, Garatoni ) bello non recreatus neque restitutus sed subactus oppressusque populus Romanus est.

verum longe aliter est; nil horum est, iudices. non modo non laedetur[*](laedetur Angelius: laeditur codd. ) causa nobilitatis, si istis hominibus resistetis, verum etiam ornabitur. etenim qui haec vituperare volunt[*](volent σπφω ) Chrysogonum tantum posse queruntur; qui laudare volunt concessum ei non esse commemorant. ac iam nihil est quod quisquam aut tam stultus aut tam improbus sit qui dicat[*](quid dicat ς equidem Siesbeye ): 'vellem quidem liceret; hoc dixissem.' dicas licet. 'hoc fecissem.' facias licet; nemo prohibet. 'hoc decrevissem.' decerne [*](decerne || ς: decernere A ), modo recte; omnes approbabunt. 'hoc iudicassem.' laudabunt omnes, si recte et ordine iudicaris.

dum necesse erat resque ipsa cogebat, unus omnia poterat[*](potuerat A ); qui postea quam magistratus creavit legesque constituit, sua cuique procuratio auctoritasque est restituta. quam si retinere volunt[*](volent Richter ) ei qui reciperarunt in perpetuum poterunt obtinere; sin has caedis et rapinas et hos tantos tamque profusos sumptus aut facient aut approbabunt — nolo in eos gravius quicquam ne ominis[*](ominis Manutius: hominis codd. ) quidem causa dicere, unum hoc dico: nostri isti nobiles nisi vigilantes et boni et fortes et misericordes erunt, eis hominibus in quibus haec erunt ornamenta sua concedant necesse est.

quapropter desinant aliquando dicere male aliquem locutum esse, si qui vere ac libere locutus sit, desinant suam causam cum Chrysogono communicare, desinant, si ille laesus sit, de se aliquid detractum arbitrari, videant ne turpe miserumque sit eos qui equestrem splendorem pati non potuerunt servi nequissimi dominationem ferre posse. quae quidem dominatio, iudices, in aliis rebus antea versabatur, nunc vero quam viam munitet et quod[*](et quod quod ψ2: quo Boemoraeus ) iter adfectet[*](quam... adfectet e poeta sumptum esse putavit Gruter ) videtis, ad fidem, ad ius iurandum, ad iudicia vestra, ad id quod solum prope in civitate sincerum sanctumque restat.