Pro S. Roscio Amerino

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

hic ne[*](hicine Halm ) etiam sese putat aliquid posse Chrysogonus? hicne[*](hicne scripsi: hic... ς: hic cett. ) etiam potens esse volt? O rem miseram atque acerbam! neque me hercules hoc indigne fero, quod verear ne quid possit, verum quod ausus est, quod speravit sese apud talis viros aliquid ad perniciem posse[*](posse χψ: om. cett. mei (ante ad hab. s): valiturum Halm (2)) innocentis, id ipsum queror. idcircone exspectata[*](experrecta Angelius ) nobilitas armis atque ferro rem publicam reciperavit[*](reciperarit Aψ1 ) ut ad libidinem suam liberti servolique nobilium bona fortunas arasque nostras[*](fortunas arasque nostras scripsi (cf. §23, dom. 109, Sest. 145): fortunas vestrasque nostras ς: fortunas vestras atque nostras (vestras nostrasque σχ) cett.: fortunasque nostras Garatoni ) vexare possent?

si id actum est, fateor me errasse qui hoc maluerim, fateor insanisse qui cum illis senserim; tametsi inermis, iudices, sensi. sin autem victoria nobilium ornamento atque emolumento rei publicae populoque Romano debet esse, tum vero optimo et nobilissimo cuique meam orationem gratissimam esse oportet. quod si quis est qui et se et causam laedi putet, cum Chrysogonus vituperetur, is causam ignorat, se ipsum probe[*](probe Madvig: prope non codd. ) novit; causa enim splendidior fiet, si nequissimo cuique resistetur, ille improbissimus Chrysogoni fautor qui sibi cum illo rationem communicatam putat laeditur, cum ab hoc splendore[*](splendor Richter ) causae separatur.

verum haec omnis oratio, ut iam ante dixi, mea est, qua me uti res publica et dolor meus et istorum iniuria coegit. Sex. Roscius[*](Sex. Madvig: sed codd. ) horum nihil indignum putat, neminem accusat, nihil de suo patrimonio queritur. putat homo imperitus morum, agricola et rusticus, ista omnia quae vos per Sullam gesta esse dicitis more, lege, iure gentium facta; culpa liberatus et crimine nefario solutus cupit a vobis discedere;

si hac indigna suspicione careat, animo aequo se carere suis omnibus commodis dicit. rogat oratque te, Chrysogone, si nihil de patris fortunis amplissimis in suam rem convertit, si nulla in re te fraudavit, si tibi optima fide sua omnia concessit, adnumeravit, appendit, si vestitum quo ipse tectus erat anulumque de digito[*](de digito Boemoraeus: dedit os codd. ) suum tibi tradidit, si ex omnibus rebus se ipsum nudum neque praeterea quicquam excepit, ut sibi per te liceat innocenti amicorum opibus vitam in egestate degere.

praedia mea tu possides, ego aliena misericordia vivo; concedo, et quod animus aequus est et[*](est et Angelius: esset codd. ) quia necesse est. mea domus tibi patet, mihi clausa est; fero. familia mea maxima tu uteris[*](maxima tu uteris w: maximat uteris ς: maxima uteris cett. ), ego servum habeo nullum; patior et ferendum puto. quid vis amplius? quid insequeris, quid oppugnas? qua in re tuam voluntatem laedi a me putas? ubi tuis commodis officio? quid tibi obsto? si spoliorum causa vis hominem occidere, spoliasti[*](spoliasti om. χ ); quid quaeris amplius? si inimicitiarum, quae sunt tibi inimicitiae cum eo cuius ante praedia possedisti quam ipsum cognosti[*](cognovisti w, Halm )? si metus[*](si metus Madvig: sin metuis codd. ), ab eone aliquid metuis quem vides ipsum ab se tam atrocem iniuriam propulsare non posse? sin, quod[*](quod Naugerius: om. codd. ) bona quae Rosci[*](Sex. Rosci Richter ) fuerunt tua facta sunt, idcirco hunc illius filium studes perdere, nonne ostendis id te vereri quod praeter ceteros tu metuere non debeas[*](debeas ς: debebas Heusinger ) ne quando liberis proscriptorum bona patria reddantur?

facis iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis tuae in huius exitio ponis quam in eis[*](iis π: his cett. ) rebus quas Sulla gessit. quod si tibi causa nulla est cur hunc miserum tanta calamitate adfici velis, si tibi omnia sua praeter[*](praeter σχψ: propter cett. ) animam tradidit nec sibi quicquam paternum ne monumenti quidem causa reservavit[*](causa reservavit ψ2: causa clare servavit cett.: causa clam reservavit pauci dett. ), per deos immortalis! quae ista tanta crudelitas est, quae tam fera immanisque natura? quis umquam praedo fuit tam nefarius, quis pirata tam barbarus ut, cum integram praedam sine sanguine habere posset, cruenta spolia detrahere mallet?

scis hunc nihil habere, nihil audere[*](nihil audere del. Eussner ), nihil posse, nihil umquam contra rem tuam cogitasse, et tamen oppugnas eum quem neque metuere potes neque odisse debes nec quicquam iam habere reliqui vides quod ei detrahere possis. Nisi hoc indignum putas, quod vestitum sedere in iudicio vides quem tu e patrimonio tamquam e naufragio nudum expulisti. quasi vero nescias hunc et ali et vestiri a Caecilia Baliarici[*](Baliarici Manutius: Baliaris codd.: Baliarici... sorore del. Garatoni ) filia, Nepotis sorore, spectatissima femina, quae cum patrem clarissimum[*](clarissimum patrem w, Halm ), amplissimos patruos, ornatissimum fratrem haberet, tamen, cum esset mulier, virtute perfecit ut, quanto honore ipsa ex illorum dignitate adficeretur, non minora illis ornamenta ex sua laude redderet.

an, quod diligenter defenditur, id tibi indignum facinus videtur? mihi crede, si pro patris huius[*](huius eius Naugerius ) hospitiis[*](hospitiis ed. V: hospitis codd. ) et gratia vellent omnes huic[*](huic Eberhard: huius codd. ) hospites adesse et auderent libere defendere, satis copiose defenderetur; sin autem pro magnitudine iniuriae proque eo quod summa res publica in huius periculo temptatur haec omnes vindicarent, consistere me hercule vobis isto in loco non liceret. nunc ita defenditur, non sane ut moleste ferre adversarii debeant neque ut se potentia superari putent.

quae domi gerenda sunt, ea per Caeciliam transiguntur, fori iudicique rationem [*](M. Garatoni: om. codd. ) Messala[*](Messala codd.: Messalla Lambinus ), ut videtis, iudices, suscepit; qui, si iam satis aetatis ac[*](ac atque ed. R ) roboris haberet, ipse pro Sex. Roscio diceret. quoniam ad dicendum impedimento est aetas et pudor qui ornat aetatem causam mihi tradidit quem sua causa cupere ac debere intellegebat, ipse adsiduitate, consilio, auctoritate, diligentia perfecit ut Sex. Rosci vita erepta de manibus sectorum sententiis iudicum permitteretur. nimirum, iudices, pro hac nobilitate pars maxima civitatis in armis fuit; haec acta res est ut ei[*](ut ii Madvig: uti codd. ) nobiles restituerentur in civitatem qui hoc facerent quod facere Messalam videtis, qui caput innocentis defenderent, qui iniuriae resisterent, qui quantum possent in salute alterius quam in exitio mallent ostendere; quod si omnes qui eodem loco nati sunt[*](sunt σχψ: sint cett. ) facerent, et res publica ex illis et ipsi ex invidia minus laborarent.

verum si a Chrysogono, iudices, non impetramus ut pecunia nostra contentus sit, vitam ne petat, si ille adduci non potest ut, cum ademerit nobis omnia quae nostra erant propria, ne lucem quoque hanc quae communis est eripere cupiat, si non satis habet avaritiam suam pecunia explere, nisi etiam crudelitati sanguis praebitus[*](crudelitati sanguis praebitus Madvig: crudelitate (-i A) sanguinis praeditus codd.: fort. crudelitati sanguine perlitatum) sit, unum perfugium, iudices, una spes reliqua est Sex. Roscio eadem quae[*](eadem quae Naugerius (2): eademque codd. ) rei publicae, vestra pristina bonitas et misericordia. quae si manet, salvi etiam nunc esse possumus; sin ea crudelitas quae hoc tempore in re[*](in re p. ed. Mediol.: in rem p. codd. ) publica versata est vestros quoque animos — id quod fieri profecto non potest — duriores acerbioresque reddit[*](reddidit ψ ), actum est, iudices; inter feras satius est aetatem degere quam in hac tanta immanitate versari.

ad eamne rem vos reservati estis, ad eamne rem delecti ut eos condemnaretis quos sectores ac sicarii iugulare non potuissent? solent hoc boni imperatores facere cum proelium committunt, ut in eo loco quo fugam hostium fore arbitrentur milites conlocent, in quos si qui ex acie fugerint de improviso incidant. nimirum similiter arbitrantur isti bonorum emptores vos hic, talis viros, sedere qui excipiatis eos qui de suis manibus effugerint. di prohibeant, iudices, ne[*](ne Whitte: ut codd. ) hoc quod maiores consilium publicum vocari voluerunt praesidium sectorum existimetur!

an vero, iudices, vos non intellegitis[*](intellegetis ς A ) nihil aliud agi nisi ut proscriptorum liberi quavis ratione tollantur, et eius rei initium in vestro iure iurando atque in Sex. Rosci periculo quaeri? Dubium[*](dubiumne w ) est ad quem maleficium pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egentem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla sed ne suspicio quidem potuit consistere? numquid hic[*](hic huic Madvig ) aliud videtis obstare Roscio[*](Roscio Sex. Roscio Halm: del. Madvig ) nisi quod patris bona venierunt?

quod si id vos suscipitis et eam ad rem[*](eam ad rem Gulielmius: eadem (eandem φχ) rem (esse A) codd.: ea de re Reid ) operam vestram profitemini, si idcirco sedetis ut ad vos adducantur eorum liberi quorum bona venierunt, cavete, per deos immortalis! iudices, ne nova et multo crudelior per vos proscriptio instaurata esse videatur. illam priorem quae facta est in eos qui arma capere potuerunt tamen senatus suscipere noluit, ne quid acrius quam more maiorum comparatum est[*](est ed. R: om. codd.: esset Rinkes ) publico consilio factum videretur, hanc vero quae ad eorum liberos atque ad infantium puerorum incunabula pertinet nisi hoc iudicio a vobis reicitis et aspernamini, videte, per deos immortalis! quem in locum rem publicam perventuram putetis!

homines sapientes et ista auctoritate et potestate praeditos qua vos estis ex quibus rebus maxime res publica laborat, eis maxime mederi convenit. vestrum nemo est quin intellegat populum Romanum qui quondam in hostis lenissimus existimabatur hoc tempore domestica crudelitate laborare. hanc tollite ex civitate, iudices, hanc pati nolite diutius in hac re publica versari; quae non modo id habet in se mali quod tot civis atrocissime sustulit verum etiam hominibus lenissimis ademit misericordiam consuetudine incommodorum. nam cum omnibus horis aliquid atrociter fieri videmus aut audimus, etiam qui natura mitissimi sumus adsiduitate molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus.