Pro P. Quinctio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quod si probari nemini potest, illud certe probari omnibus necesse est, defensum esse iudicio absentem Quinctium. quod cum ita sit, ex edicto bona possessa non sunt. at enim tribuni plebis ne audierunt quidem. fateor, si ita est, procuratorem decreto praetoris oportuisse parere. quid? si M. Brutus intercessurum se dixit palam, nisi quid inter ipsum Alfenum et Naevium conveniret, videturne intercessisse appellatio tribunorum non morae, sed auxili causa?

quid deinde fit? Alfenus, ut omnes intellegere possent iudicio defendi Quinctium, ne qua subesse posset aliena aut ipsius officio aut huius existimatione suspicio, viros bonos compluris advocat, testatur isto audiente se pro communi necessitudine id primum petere ne quid atrocius in P. Quinctium absentem sine causa facere conetur; sin autem inimicissime atque infestissime contendere perseveret, se paratum esse omni recta atque honesta ratione defendere quod petat non deberi; se iudicium id quod edat accipere.

eius rei condicionisque tabellas obsignaverunt viri boni complures. res in dubium venire non potest. fit rebus omnibus integris neque proscriptis neque possessis bonis ut Alfenus promittat Naevio sisti Quinctium. venit ad vadimonium Quinctius. iacet res in controversiis isto calumniante biennium, usque dum inveniretur qua ratione res ab usitata consuetudine recederet et in hoc singulare iudicium causa omnis concluderetur.

quod officium, C. Aquili, commemorari procuratoris potest quod ab Alfeno praeteritum esse videatur? quid adfertur qua re P. Quinctius negetur absens esse defensus? an vero id quod Hortensium, quia nuper iniecit et quia Naevius semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Naevio parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis dominantibus? quod si velim confiteri, illud, opinor, concedent, non procuratorem P. Quincti neminem fuisse, sed gratiosum fuisse. mihi autem ad vincendum satis est fuisse procuratorem quicum experiretur; qualis is fuerit, si modo absentem defendebat per ius et per magistratum, nihil ad rem arbitror pertinere.