Pro P. Quinctio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

qui locus igitur absentis defendendi procuratori primus datus est? Cum proscribebas. ergo adfuit, non passus est, libellos deiecit Sex. Alfenus; qui primus erat offici gradus, servatus est a procuratore summa cum diligentia.

videamus quae deinde sint consecuta. hominem P. Quincti deprehendis in publico, conaris abducere; non patitur Alfenus, vi tibi adimit, curat ut domum reducatur ad Quinctium. hic quoque summe constat procuratoris diligentis officium. debere tibi dicis Quinctium, procurator negat; vadari vis, promittit; in ius vocas, sequitur; iudicium postulas, non recusat. quid aliud sit absentem defendi ego non intellego. at quis erat procurator?

credo aliquem electum hominem egentem, litigiosum, improbum, qui posset scurrae divitis cotidianum convicium sustinere. nihil minus; eques Romanus locuples, sui negoti bene gerens, denique is quem, quotiens Naevius in Galliam profectus est, procuratorem Romae reliquit.

et audes, Sex. Naevi, negare absentem defensum esse Quinctium, cum eum defenderit idem qui te solebat? et, cum is iudicium acceperit pro Quinctio cui tu et rem et famam tuam commendare proficiscens et concredere solebas, conaris hoc dicere, neminem exstitisse qui Quinctium iudicio defenderet?

postulabam, inquit, ut satis daret. iniuria postulabas. ita iubebare; recusabat Alfenus. ita, verum praetor decernebat.—tribuni igitur appellabantur.—hic te, inquit, teneo; non est istud iudicio pati neque iudicio defendere, cum auxilium a tribunis petas. hoc ego, cum attendo qua prudentia sit Hortensius, dicturum esse eum non arbitror. Cum autem antea dixisse audio et causam ipsam considero, quid aliud dicere possit non reperio. fatetur enim libellos Alfenum deiecisse, vadimonium promisisse, iudicium quin acciperet in ea ipsa verba quae Naevius edebat non recusasse, ita tamen, more et instituto, per eum magistratum qui auxili causa constitutus est.

aut haec facta non sint necesse est aut C. Aquilius, talis vir, iuratus hoc ius in civitate constituat: cuius procurator non omnia iudicia acceperit quae quisque in verba postularit, cuius procurator a praetore tribunos appellare ausus sit, eum non defendi, eius bona recte possideri posse, ei misero, absenti, ignaro fortunarum suarum omnia vitae ornamenta per summum dedecus et ignominiam deripi convenire.