Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sed neque quod matrem nec germanam esse videbam
  2. hanc tibi cuius me magnus edebat amor;
  3. et quamvis tecum multo coniungerer usu,
  4. non satis id causae credideram esse tibi.
  5. tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
  6. culpa est in quacumque est aliquid sceleris.
  1. Lesbia mi dicit semper male nec tacet unquam
  2. de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
  3. quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
  4. adsidue, verum dispeream nisi amo.
  1. Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,
  2. nec scire utrum sis albus an ater homo.