Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quam magnus numerus Libyssae harenae
  2. laserpiciferis iacet Cyrenis,
  3. oraclum Iovis inter aestuosi
  4. et Batti veteris sacrum sepulcrum,
  5. aut quam sidera multa, cum tacet nox,
  6. furtivos hominum vident amores,
  7. tam te basia multa basiare
  8. vesano satis et super Catullo est,
  9. quae nec pernumerare curiosi
  10. possint nec mala fascinare lingua.
  1. Miser Catulle, desinas ineptire,
  2. et quod vides perisse perditum ducas.
  3. fulsere quondam candidi tibi soles,
  4. cum ventitabas quo puella ducebat
  5. amata nobis quantum amabitur nulla.
  6. ibi illa multa tum iocosa fiebant,
  7. quae tu volebas nec puella nolebat.
  8. fulsere vere candidi tibi soles.
  9. nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli,
  10. nec quae fugit sectare, nec miser vive,