Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  2. compar, quae multo dicitur improbius
  3. oscula mordenti semper decerpere rostro
  4. quam quae praecipue multivola est mulier:
  5. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  6. ut semel es flavo conciliata viro.
  7. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  8. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  9. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  10. fulgebat crocina candidus in tunica.
  11. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  12. rara verecundae furta feremus erae,
  13. ne nimium simus stultorum more molesti:
  14. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  15. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  16. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  17. atqui nec divis homines componier aequum est
  18. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  19. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  20. fragrantem Assyrio venit odore domum,