Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  2. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  3. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  4. quem lapide illa diem candidiore notat.
  5. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  6. pro multis, Alli, redditur officiis,
  7. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  8. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  9. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
  10. antiquis solita est munera ferre piis:
  11. sitis felices et tu simul et tua vita
  12. et domus, in qua nos lusimus et domina,
  13. et qui principio nobis † terram dedit aufert,
  14. a quo sunt primo omnia nata bona,
  15. et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
  16. lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.
  1. Noli admirari quare tibi femina nulla,
  2. Rufe, velit tenerum supposuisse femur,
  3. non si illam rarae labefactes munere vestis
  4. aut perluciduli deliciis lapidis.