Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
- si miles muros isset ad Iliacos:
- nam tum Helenae raptu primores Argivorum
- coeperat ad sese Troia ciere viros,
- Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
- Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
- quaene etiam nostro letum miserabile fratri
- attulit. Hei misero frater adempte mihi,
- hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
- tecum una tota est nostra sepulta domus,
- omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
- quae tuus in vita dulcis alebat amor.
- quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
- nec prope cognatos compositum cineres,
- sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
- detinet extremo terra aliena solo.
- ad quam tum properans fertur simul undique pubes
- Graeca penetralis deseruisse focos,
- ne Paris abducta gavisus libera moecha
- otia pacato degeret in thalamo.