Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. iam prece Pollucis, iam Castoris implorata,
  2. tale fuit nobis Allius auxilium.
  3. is clausum lato patefecit limite campum,
  4. isque domum nobis isque dedit dominae,
  5. ad quam communes exerceremus amores.
  6. quo mea se molli candida diva pede
  7. intulit et trito fulgentem in limine plantam
  8. innixa arguta constituit solea,
  9. coniugis ut quondam flagrans advenit amore
  10. Protesilaeam Laodamia domum
  11. inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
  12. hostia caelestis pacificasset eros.
  13. nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
  14. quod temere invitis suscipiatur eris.
  15. quam ieiuna pium desideret ara cruorem
  16. docta est amisso Laodamia viro,
  17. coniugis ante coacta novi dimittere collum
  18. quam veniens una atque altera rursus hiems
  19. noctibus in longis avidum saturasset amorem,
  20. posset ut abrupto vivere coniugio: