Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. accipe quis merser fortunae fluctibus ipse,
  2. ne amplius a misero dona beata petas.
  3. tempore quo primum vestis mihi tradita pura est,
  4. iucundum cum aetas florida ver ageret,
  5. multa satis lusi; non est dea nescia nostri
  6. quae dulcem curis miscet amaritiem:
  7. sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
  8. abstulit. o misero frater adempte mihi,
  9. tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
  10. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  11. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  12. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  13. cuius ego interitu tota de mente fugavi
  14. haec studia atque omnes delicias animi.
  15. quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
  16. esse quod hic quisquis de meliore nota
  17. frigida deserto tepefactet membra cubili,
  18. id, Manli, non est turpe, magis miserum est.
  19. ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
  20. haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.