Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. saepe illam audivi furtiva voce loquentem
  2. solam cum ancillis haec sua flagitia,
  3. nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
  4. speraret nec linguam esse nec auriculam.
  5. praeterea addebat quendam, quem dicere nolo
  6. nomine ne tollat rubra supercilia.
  7. longus homo est, magnas cui lites intulit olim
  8. falsum mendaci ventre puerperium.”
  1. Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
  2. conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
  3. naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
  4. sublevem et a mortis limine restituam,
  5. quem neque sancta Venus molli requiescere somno
  6. desertum in lecto caelibe perpetitur,
  7. nec veterum dulci scriptorum carmine musae
  8. oblectant, cum mens anxia pervigilat,
  9. id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum
  10. muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
  11. sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,
  12. neu me odisse putes hospitis officium,