Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quovis Sabinum pignore esse contendunt),
  2. sed seu Sabine sive verius Tiburs,
  3. fui libenter in tua suburbana
  4. villa malamque pectore expuli tussim,
  5. non immerenti quam mihi meus venter,
  6. dum sumptuosas adpeto, dedit, cenas.
  7. nam, Sestianus dum volo esse conviva,
  8. orationem in Antium petitorem
  9. plenam veneni et pestilentiae legi.
  10. hic me gravido frigida et frequens tussis
  11. quassavit usque dum in tuum sinum fugi
  12. et me recuravi otioque et urtica.
  13. quare refectus maximas tibi grates
  14. ago, meum quod non es ulta peccatum.
  15. nec deprecor iam, si nefaria scripta
  16. Sesti recepso, quin gravedinem et tussim
  17. non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus,
  18. qui tunc vocat me cum malum librum 1egi.
  1. Acmen Septimius suos amores
  2. tenens in gremio “mea,” inquit, “Acme,
  3. ni te perdite amo atque amare porro
  4. omnes sum adsidue paratus annos
  5. quantum qui pote plurimum perire,
  6. solus in Libya Indiaque tosta