Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- redde, putida moecha, codicillos.”
- non assis facis? o lutum, lupanar,
- aut si perditius potes quid esse.
- sed non est tamen hoc satis putandum.
- quod si non aliud potest, ruborem
- ferreo canis exprimamus ore.
- conclamate iterum altiore voce
- “moecha putida, redde codicillos,
- redde, putida moecha, codicillos.”
- sed nil proficimus, nihil movetur.
- mutanda est ratio modusque nobis,
- si quid proficere amplius potestis,
- “pudica et proba, redde codicillos.”
- Salve, nec minimo puella naso
- nec bello pede nec nigris ocellis
- nec longis digitis nec ore sicco
- nec sane nimis elegante lingua,
- decoctoris amica Formiani.
- ten provincia narrat esse bellam?
- tecum Lesbia nostra comparatur?
- o saeclum insapiens et infacetum!
- O funde noster seu Sabine seu Tiburs
- (nam te esse Tiburtem autumant quibus non est
- cordi Catullum laedere: at quibus cordi est