Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. cum † diva mulier aries ostendit oscitantes,
  2. remitte pallium mihi meum quod involasti
  3. sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
  4. inepte, quae palam soles habere tanquam avita.
  5. quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
  6. ne laneum latusculum manusque mollicellas
  7. inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
  8. et insolenter aestues velut minuta magno
  9. deprensa navis in mari vesaniente vento.
  1. Furi, villula vestra non ad Austri
  2. flatus opposita est neque ad Favoni
  3. nec saevi Boreae aut Apeliotae,
  4. verum ad milia quindecim et ducentos.
  5. o ventum horribilem atque pestilentem!
  1. Minister vetuli puer Falerni
  2. inger mi calices amariores,
  3. ut lex Postumiae iubet magistrae,
  4. ebrioso acino ebriosioris.
  5. at vos quo libet hinc abite, lymphae,
  6. vini pernicies, et ad severos