Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. aut sunt aut aliis erunt in annis,
  2. pedicare cupis meos amores.
  3. nec clam: nam simul es, iocaris una,
  4. haerens ad latus omnia experiris.
  5. frustra: nam insidias mihi instruentem
  6. tangam te prior irrumatione.
  7. atque id si faceres satur, tacerem:
  8. nunc ipsum id doleo, quod esurire,
  9. ah me me, puer et sitire discet.
  10. quare desine, dum licet pudico,
  11. ne finem facias, sed irrumatus.
  1. Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
  2. homo est venustus et dicax et urbanus,
  3. idemque longe plurimos facit versus.