Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ubi vero ea pars turris, quae erat perfecta, tecta atque munita est ab omni ictu hostium, pluteos ad alia opera abduxerunt; turris tectum per se ipsum pressionibus ex contignatione prima suspendere ac tollere coeperunt.

ubi quantum storiarum demissio patiebatur, tantum elevarant, intra haec tegimenta abditi atque muniti parietes lateribus exstruebant, rursusque alia pressione ad aedificandum sibi locum expediebant.

ubi tempus alterius contabulationis videbatur, tigna item ut primo tecta extremis lateribus instruebant exque ea contignatione rursus summam contabulationem storiasque elevabant.

ita tuto ac sine ullo vulnere ac periculo vi tabulata exstruxerunt fenestrasque, quibus in locis visum est, ad tormenta mittenda in struendo reliquerunt.

Ubi ex ea turri quae circum essent opera tueri se posse sunt confisi, musculum pedes lx longum ex materia bipedali, quem a turri latericia ad hostium turrim murumque perducerent, facere instituerunt.

cuius musculi haec erat forma. duae primum trabes in solo aeque longae distantes inter se pedes iiii collocantur inque eis columellae pedum in altitudinem v defiguntur.

has inter se capreolis molli fastigio coniungunt, ubi tigna quae musculi tegendi causa ponant collocentur. eo super tigna bipedalia iniciunt eaque aminis clavisque religant.

lad extremum musculi tectum trabesque extremas quadratas regulas iiii patentis digitos defigunt, quae lateres, qui super musculo struantur, contineant.

ita fastigato atque ordinatim structo ut trabes erant in capreolis collocatae, lateribus lutoque musculus, ut ab igni qui ex muro iaceretur tutus esset, contegitur.

super lateres coria inducuntur, ne canalibus aqua immissa lateres diluere posset. coria autem ne rursus igni ac lapidibus corrumpantur, centonibus conteguntur.

hoc opus omne tectum vineis ad ipsam turrim perficiunt subitoque inopinantibus hostibus machinatione navali phalangis subiectis ad turrim hostium admovent, ut aedificio iungatur.

Quo malo perterriti subito oppidani saxa, quam maxima possunt, vectibus promovent, praecipitataque muro in musculum devolvunt. ictum firmitas materiae sustinet, et quidquid incidit, fastigio musculi elabitur.

id ubi vident, mutant consilium; cupas taeda ac pice refertas incendunt easque de muro in musculum devolvunt. involutae labuntur, delapsae ab lateribus longuriis furcisque ab opere removentur.

interim sub musculo milites vectibus infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, convellunt. musculus ex turri latericia a nostris telis tormentisque defenditur; hostes ex muro ac turribus submoventur; non datur libera muri defendendi facultas.