Civil War

Julius Caesar

Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

compluribus iam lapidibus ex illa quae suberat turri subductis repentina ruina pars eius turris concidit, pars reliqua consequens procumbebat, cum hostes urbis direptione perterriti inermes cum infulis se porta foras universi proripiunt, ad legatos atque exercitum supplices manus tendunt.

Qua nova re oblata omnis administratio belli consistit, militesque aversi a proelio ad studium audiendi et cognoscendi feruntur.

ubi hostes ad legatos exercitumque pervenerunt, universi se ad pedes proiciunt; orant, ut adventus Caesaris expectetur.

captam suam urbem videre, opera perfecta, turrim subrutam; itaque ab defensione desistere. nullam exoriri moram posse, quominus cum venisset, si imperata non facerent ad nutum, e vestigio diriperentur.

docent, si omnino turris concidisset, non posse milites contineri, quin spe praedae in urbem inrumperent urbemque delerent. haec atque eiusdem generis complura ut ab hominibus doctis magna cum misericordia fletuque pronuntiantur.

Quibus rebus commoti legati milites ex opere deducunt, oppugnatione desistunt; operibus custodias relinquunt.

indutiarum quodam genere misericordia facto adventus Caesaris expectatur. nullum ex muro, nullum a nostris mittitur telum; ut re confecta omnes curam et diligentiam remittunt.

Caesar enim per litteras Trebonio magnopere mandaverat, ne per vim oppidum expugnari pateretur, ne gravius permoti milites et defectionis odio et contemptione sui et diutino labore omnes puberes interficerent;

quod se facturos minabantur aegreque tunc sunt retenti, quin oppidum inrumperent, graviterque eam rem tulerunt, quod stetisse per Trebonium, quominus oppido potirentur, videbatur.

At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli quaerunt, interiectisque aliquot diebus, nostris languentibus atque animo remissis, subito meridiano tempore, cum alius discessisset, alius ex diutino labore in ipsis operibus quieti se dedisset, arma vero omnia reposita contectaque essent, portis se foras erumpunt, secundo magnoque vento ignem operibus inferunt.

hunc sic distulit ventus, uti uno tempore agger plutei testudo turris tormenta flammam conciperent et prius haec omnia consumerentur, quam quemadmodum accidisset, animadverti posset.

nostri repentina fortuna permoti arma quae possunt adripiunt, alii ex castris sese incitant. fit in hostis impetus eorum, sed de muro sagittis tormentisque fugientes persequi prohibentur.

illi sub murum se recipiunt ibique musculum turrimque latericiam libere incendunt. ita multorum mensum labor hostium perfidia et vi tempestatis puncto temporis interiit.

temptaverunt hoc idem Massilienses postero die. eandem nacti tempestatem maiore cum fiducia ad alteram turrim aggeremque eruptione pugnaverunt multumque ignem intulerunt.